Ius Romanum
Nomine iuris romani non solum leges Romanorum significantur, quae temporibus antiquis primum in sola urbe, deinde toto imperio Romano, vim habebant, sed etiam ius e fontibus iuris Romani antiqui haustum, quod medio aevo, immo usque ad recentem hanc aetatem in multis rerum publicarum foris exercebatur. Ius romanum atque scientiam iuris ab ipsis Romanis esse inventa, neque in hac arte eos Graecorum praecepta esse secutos nemo est qui neget.
Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus ut paginam emendes. |
Lex Romana est implicata et difficilis. Historia legis Romanae omnino est iucunda. Testamenta Romana sunt fortasse aspectus? difficillimus legis sciendo. Homines annos student ut plene testamenta sciant. Hae personae prohibent ne illis qui usi sunt senes. Necesse erat Romanorum iurisconsultorum esse valde intellegentes. Fortasse clarissimus iurisconsultus Romanus umquam fuit Cicero, orator mirificus. Creatus erat consul sexagesimus tertius ante Christum. Dum sodalis senatus, Cicero erat vehemens fautor civatis et affirmabat respublica erat praepositus ad dictaturam. Cicero non amavit Caesarem ut non perturbatum est a Caesaris caedem. Post caedem per insidias Caesaris, Cicero dixit contra Marcum Antonium. Si Cicero fugerat a Romam, vixerit verisimile. Non fecit, fortasse mori honeste volens. Haec orationes irritaverunt Marcum Aurelium tantum ut Marcum Aurelium iusserit mortem Ciceronis. Declarus est hostis civitatis et supplicio capitis affectus erit ab militibus Marci Antonii. Eius manus etiam separavi sunt ut prodessent ut repraesentationi esset illius poenae scriptionis. Cicero erat ingenium legale, sed bello occiditus. Scripsit optimum, “Silent enim leges inter arma.” Praeter vellens optime enim mediocritem Romanum civum, Cicero signavit se fatum.? Erat dominus Romanae legis, orationis, persuasionis, et, vel tempuribus modernis, scitus est figura prominens in Romana historia.
Per cursus vitae, Cicero scripsit librum De legibus, qui nuntiavit suas opiniones de quibus decentes leges fundatae sint. Inter pressit bona erant aequalitas et iustitia in genere. Non creditit monarchiae vel paucorum. Voluit aequitatem omni populo, et voluit leges quae paliatuntur veram iustitiam adesse. Ambo Cicero et Stoici credunt legi naturali; tamen sunt quaedam differentiae quas non aequabo. Cicero non erat Stoicus, sed ambo credunt aliquam leges, sive scriptam sive non scriptam, fuerit innata in humanitate. Naturalis lex, in hoc loco, significat, omnes iusti legalis debeat sequi prima humanius principia.
Similiter ad Ciceronem, plurimi iurisconsulti fuerunt sodales aut classis mediae aut classis superioris. Cives classis inferioris simpliciter non habuerunt idem occasiones scholasticas. Cum inferioris classis liberi adoleverunt, laboraverunt in agris vel in tabernis. Si non viri simul Cicerone, inferioris classis cives habuissent nullum repraesentationem in Senatum. Cicero, et alii iurisconsulti honesti, comprehenderunt illum officium.
Per totam historiam, leges variaverunt a humano culto ad cultum. Leges quidem videntur iudices de cultura societatum humanarum. Culturae antiquae non plerumque iudicata asperius prae recentibus culturis. Exempli gratia, barbari non habent re vera legalem rationem; igitur, barbari sunt. Graeci fortem legalem rationem habuit; ita visi sunt humani. Multis populis, habere scriptam linguam necesse erat ut constituerit librum de legibus. Multae antiquae culturae sine lingua scriptam fuisse leges. Infeliciter, quia leges non descripserit, externus cultus recitations hanc theoriam posse derentur. Sunt testimonia certa, tamen, quae sustinant hanc doctrinam.
Romana lex est collator praecipuus recenti urbanam legi. In priscis Romanis colonis, gentibus Europae Occidentalis, et colonis illarum gentium, omnes utuntur legibus Romanis pro fundamento codicis legalis. Locutiones Latinae, quidem, utuntur in legibus modernis. Curriculum eius legitimus coniungebat cum curriculum civilem felicem. Erant multa sententiae legitimae in Romanis doctrinam legitimis quae coniugerent recentibus legitimis. Ius civile, ius gentium, ius natural, ius scriptum, ius non scriptum, ius commune, ius singular, ius publicum, et ius privatum sunt bona exempla sententiarum legitimarum certarum quae oriantur inter Romanos. Quisque ex his pertinuit ad partem legis. Sententiae legitimae non erant tantum res retentae a civitabus ex Romanis. Civitates Foederatae Americae utuntur tribus partibus rei publicae primum factis Romana Republica. Vestigia Romanae legis possunt per totum mundum. Iuris structura et legum primum constituta a Romanis tamen afficiunt mundo videri usque ad hunc ipsum diem.
De iure Romano antiquo
[recensere | fontem recensere]Eius origines
[recensere | fontem recensere]De primis iuris Romani originibus fere nihil notum est. Constat autem legem XII tabularum quam inter vetustissima vestigia iuris Romani numerandam esse non dubitatur, circa annum 450 a.C.n. latam esse. E qua lege ius civile Urbis Romae rude adhuc et incertum fuisse patet. Tempore legis XII tabularum latae necnon saeculis sequentibus ius erat obscurum solisque pontificibus notum.
Ab initio saeculi secundi a.C.n., scientia iuris Romani inchoabatur. Iuris consulti publice respondere et docere atque de doctrina iuris libros conscribere incipiebant. Quem ad finem rationibus et argumentis a sapientibus Graecis inventis usi sunt, quae tamen a Graecis nunquam ad iuris scientiam explicandam destinata erant. Sic e coniunctione legum pervetustarum cum methodis philosophorum Graecorum pedetentim ius romanum in artem redactum est.
Aetas aurea vel classica
[recensere | fontem recensere]Primis saeculis post obitum liberae rei publicae scientia iuris romani altissimum fastigium assecuta est. Multi erant iuris consulti, multaque eorum opera. Quibus omnes partes iuris civilis diserte expositae atque subtilissimae quaestiones disceptatae sunt. Inter prudentes huius temporis Salvius Iulianus qui temporibus Hadriani Imperatoris edictum praetorum in formam perpetuam redegit atque Iuventius Celsus eius aequalis primum locum obtinuisse censentur. Mentione dignus et Gaius qui - quamquam ab aequalibus parvi aestimari videatur - institutionum vel commentariorum libros conscripsit qui inter perpaucos libros prudentium extra Digesta Iustiniani Imperatoris traditi sunt.
Circa mediam tertii saeculi una cum ipso Romanorum imperio et eorum scientia iuris sensim et paulatim labi coepit. Inter ultimos egregios iuris consultos Aemilius Papinianus (quem Caracalla Imperator anno 212 interfecisse traditur), Domitius Ulpianus (qui anno 223 occisus est) et Iulius Paulus (cuius mortem tempore Alexandri Severi Imperatoris contiguisse? constat) numerandi sunt. Post eos autem aetas aurea scientiae iuris romani quam classicam moderni dicere solent exitum habuit.
Iuris consulti huius aetatis maximam partem earum notionum doctrinarumque invenerunt, quibus Ius Romanum omnibus aliis legibus antiquis ratione utilitate claritate praeceptorum antecellit, ut: notio generalis contractus necnon genera contractuum consensualium (ut emptio venditio, locatio conductio, mandatum, societas), obligatio, distinctio actionum in rem et in personas et multa alia.
Codices Iustiniani Imperatoris
[recensere | fontem recensere]Temporibus Iustiniani Imperatoris (saeculo sexto) ius antiquum et doctrina aetatis aureae fere oblita erant. Iustinianus autem ius vetus scriptaque prudentium aetatis aureae colligi atque in codices redigi iussit. Sic tres codices confecti sunt:
- Codex Iustinianus, id est collectio legum sive constitutionum imperatorum quae a fine liberae rei publicae usque ad tempora ipsius Iustiniani latae erant. Prima editio Codicis Iustiniani edita est anno 529; postea autem Codex repetitae praelectionis promulgatus est anno 534.
- Iustiniani Institutiones, liber ad docendum ius in scholis destinatus, maxima parte ex institutionibus Gai haustus, qui anno 533 prolatus est.
- Digesta sive Pandectae, collectio fragmentorum e scriptis veterum iuris prudentium excerptorum. Et Digesta anno 533 edita sunt. Qua re omnia dicta veterum iuris consultorum in eis contenta legis vigorem obtinuerunt, ea autem, quae compilatores insertione digna non habuerunt, oblivioni tradita sunt.
Hi tres codices una cum collectione novellarum constitutionum a Iustiniano post editionem Codicis repetitae praelectionis latarum postea nomine Corporis Iuris Civilis designati sunt.
De iure Romano Medii Aevi et Aetatis Recentioris
[recensere | fontem recensere]Nec Iustiniani opera ius romanum ab ulteriore ruina servare potuit. In imperio orientali usus legum Iustiniani permanebat, in parte autem occidentali mox in oblivione iecebant. In sola Italia quaedam iuris romani notitia non interisse videtur. Digesta autem, in quibus scripta prudentium et vera scientia iuris servata erant, omnino ignota erant.
Circa annum 1050, codex manuscriptus Digestorum qui hodie Florentinus appellatur inventus est. Post eum inventum primum Bononiae, deinde multis in civitatibus ius romanum atque praecepta veterum iuris consultorum legi atque doceri coeperunt. Annis subsequentibus ius romanum quod primum in solis universitatibus studiorum docebatur paulatim et in foris iterum exercebatur. Renovati huius usus forensis iuris antiqui diversae causae sunt. In Italia et Germania lex Romana adhibebatur ratione imperii, id est, quoniam erat lex a Iustiniano Imperatore lata neque unquam abrogata. Aliis in rebus publicis ius romanum solo imperio rationis in usum receptum est, id est, eo quod iuribus populorum Germanicorum, quae post interitum imperii romani introducta erant, aptius fuit ad ordinandam rem publicam atque ad promovendum commercium. Sic in omnibus fere rebus publicis Europae ius romanum iterum vigorem obtinebat.
Diversa historia iuris in regno Angliae: Ius anglicanum propriis viribus crescebat. Licet et iuris consulti anglici aliqua a Romanis didicerint, usus iuris Romani in foris iuris communis anglicani nunquam permittebatur. Inde et hodie leges Angliae atque veterum coloniarum eius necnon Civitatum Foederatarum Americae, quae omnes in iure communi anglicano fundatae sunt, a legibus rerum publicarum Europeae continentalis et Americae meridionalis dissimiles sunt.
De fine usus forensis Iuris Romani
[recensere | fontem recensere]A medio aevo usque ad finem saeculi decimi octavi ius romanum quasi ubique in praxi forensi exercebatur. Tum autem in Borussia, Gallia, Austria, deinde in multis aliis rebus publicis novi Codices Iuris promulgati sunt quibus iuris romani auctoritas abolita est. Ultime in Germania anno 1900 Codex Iuris Civilis (Bürgerliches Gesetzbuch) latus est. Hi codices novi autem non novum ius continent, sed principia et doctrinas iuris romani in novam formam redacta conservant. Inde notitia iuris romani ad intellectum iuris hodierni valde necessaria est atque semper permanebit.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Dario Mantovani, Les juristes écrivains de la Rome antique, Parisiis, Les Belles Lettres, 2018
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Fridericus (vulgo Fritz) Schulz: History of Roman Legal Science. Editio secunda. Oxoniis 1953
- Franciscus (vulgo Franz) Wieacker: Römische Rechtsgeschichte. Erster Abschnitt. Monachii 1988, ISBN 3-406-32987-X
- Franciscus (vulgo Franz) Wieacker: Privatrechtgeschichte der Neuzeit. Editio secunda. Gottingae 1967
- Luiz Carlos de Azevedo, José Rogério Cruz e Tucci: Lições de História do Processo Civil Romano. São Paulo 2001, ISBN 85-203-1389-2
- José Cretella Júnior: Direito Romano Moderno. Rio de Janeiro 2000, ISBN 85-309-0956-9
- Marius (vulgo Mario) Bretone: Storia del Diritto Romano. Editio octava. Romae et al. 2001, ISBN 88-420-3990-X
- Max Kaser/Rolf Knütel: Römisches Privatrecht. Ein Studienbuch. Juristische Kurz-Lehrbücher Kurzlehrbücher für das Juristische Studium. 19., überarb Auflage, Monachii 2008. ISBN 3-406-57623-0
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- The Roman Law Library (Yves Lassard, Alexandr Koptev).