Auctoritas
Auctoritas temporibus Romae antiquae fuit notio describens quantum vir in rebus rei publicae gerendis valeat. Ut quisque valuit ita etiam obsequium et facultas eius aestimabatur. Auctoritas enim nom modo in re publica magni momenti fuit sed etiam ei significatio potestatis mysticae quasi heroicae inerat.
Etymologia
[recensere | fontem recensere]Quod verbum auctor initio ex verbo augere derivatum est re vera significationem seminatoris habuit, quare auctoritas quasi possessio legitima ut fructum operis proprii videtur, etiamsi ei plus obtinationis quam fabricationis inest. Itaque haec auctoritas adaequaverit usucapionem cuiusdam possessionis desertae.
Significatio in re publica Romana
[recensere | fontem recensere]In rebus togatis auctoritas potestatem senatus (auctoritas patrum) designavit a magistratibus aut plebe exactam. Hac in ratione verbum quasi potestatem legum sanciendarum significavit.
Theodorus Mommsen, indagator saeculi undevicensimi, significationem auctoritatis tali modo descripsit: "plus quam consilium et minus quam imperium, consilium verum non facile neglectu." Cicero de auctoritate ita crevit "Cum potestas in populo auctoritas in senatu sit."
Domi verbum etiam ad subiectos tutelae patriae pertinuit, quod eis necesse fuit a tutoribus eorum concessionem petere priusquam aliquam actionem inire potuerunt. Itaque pater familias e.g. matrimonium filii sui probavit et sanxit.
Auctoritas principis
[recensere | fontem recensere]Eversa re publica Romana imperatores Romani titulum principis sibi adrogaverunt, quare eis etiam auctoritas principis fuit, id est iudicium supremum de moribus iudicandis.
Aetas media
[recensere | fontem recensere]Medio aevo papae saepe notione auctoritatis usi sunt postulationem imperii temporalis conservandi causa. Innocentius III sibi potestatem regium coronandorum atque deponendorum vindicavit ratus sibi potestatem supremam inter principes Europae occidentalis futurum esse.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Rafael Domingo Osle, Auctoritas. Ariel, 1999
Nexus interni
- Auctoritas (ius)
- Auctoritas Mosaica
- Auctoritas naturalis
- Convenientia
- Imperium
- Mandatum caeli
- Patricius
- Potestas (socialis et politica)