Gaius (iuris consultus)
Appearance
Gaius,[1] saeculo secundo, Hadriano, Antonino Pio, Marco Aurelio, Commodo regnantibus, fuit celeberrimus iuris consultus. Quamquam constitutiones Theodosii II et Valentiniani III anno 426 editae putant Gaium unum ex quinque maioribus iuris consultis, cum Herennio Modestino, Iulio Paulo, Ulpiano, et Papiniano esse, nihil quidem neque de eo neque de vita eius scimus.
Opera
[recensere | fontem recensere]Viginti tituli sub nomine Gaio traditi sunt, maxime noti fortasse hiː
- Institutiones, enchiridion de iure privato, unicum veteris iurisprudentiae opus nobis paene integrum per codicem rescriptum servatum. Ad tirones et studentes docendos, non ad prudentes destinabantur. Fortasse prima "ars" iuris huiusmodi in litteris Latinis fuerunt ː certe nullus titulus similis et anterior memoriae traditus est. Imitatores contra et posteritatem habuerunt, ut quas imitabantur (et earum inscriptionem mutuabantur) Institutiones Ulpiani et Institutiones imperatoris Iustiniani, necnon epitomatores, ut Liber Gai legi Romanae Visigothorum adnexus. Ipsum Gai opus diu et late floruit quoniam praeter praeclarum palimpsestum cuius scriptura ad quintum aut sextum saeculum referri solet fragmentum libri quarti in papyro cira 200 exarato in Aegypto anno 1927 erutum est.[2] Ac sex annis postea alterum fragmentum in pergameno circa 500 exaratum rursus in Aegypto inventum est[3] ː ita textus codicis rescripti confirmatus est et nonnullae lacunae suppleri potuerunt.[4]
- Commentarium ad Legem Papiam Poppaeam
- Ad legem XII tabularum, qui commentarii saepe in Digestis Iustiniani excerpuntur.
- Res cottidiane
- Ad Quintum Mucium, commentarius ad praeclarum iurisconsultum Quintum Mucium Scaevolam qui circa 100 a.C.n. floruit.
- Liber singularis de casibus
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Nomen integrum nobis incognitum est
- ↑ Pap. Oxy. XVII.2103.
- ↑ PSI XI.1182 Cf. Dario Mantovani, Les juristes écrivains de la Rome antique, 2018ː 202-207 et Vicenzo Arangio-Ruiz, "PSI.1182 Frammenti di Gaio" in Studi epigrafici e papirologici, 1974ː 55-109.
- ↑ Mantovani, op. laud. pp.135-137.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Institutiones Gaii
- Opera Gaii aut de Gaio apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)