Independentium Civitatum Foederatio
Vexillum |
Signum |
membra membra associata |
Independentium Civitatum Foederatio[1] vel Consortio Civitatum Liberarum[2] (Russice Содружество Независимых Государств, tr. Sodružestvo Nezavisimych Gosudarstv) est organizatio regionalis, cuius membra—Atropatene, Armenia, Chirgisia, Kazachstania, Moldavia, Russia, Ruthenia Alba, Tadzikistania, Turcomannia, Ucraina, Uzbecia—sunt civitates suorum iurum quae olim res publicae Unionis Sovieticae erant.
Haec consortio simile est laxissimae civitatum societatis et dissimilis foederis, confoederationis, vel organizationis supranationalis sicut vetus Communitas Europaea. Comparetur proprie cum Consortione Populorum.
Historia
[recensere | fontem recensere]Die 8 Decembris 1991 Russia, Ruthenia Alba et Ucraina in Pacto de creatione Independentium Civitatum Foederatinis (Minsci subscripto) publice agnoverunt finem exsistentiae Unionis Sovieticae et declaraverunt, ut expandant cooperationem suam in politica, oeconomica, cultura, etc. Die 21 Decembris eodem anno Atropatene, Armenia, Kazachstania, Chirgisia, Moldavia, Tadzikistania, Turcomannia, et Uzbecia in pactum Almatae accesserunt. Georgia ab anno 1993 ad annum 2009 erat membrum. Turcomannia anno 2005 se 'membrum associatum' declaravit. Ucraina anno 2014 intentionem de exitu suo e consortione ea declaravit.
Statutum Independentium Civitatum Foederationis acceptum est anno 1993.
Nota
[recensere | fontem recensere]- ↑ "+ Содружество Независимых Государств Independentium Civitatum Foederatio" (Lexicon Russico-Latinum in situ 'linguaeterna.com')
- ↑ Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
Fons
[recensere | fontem recensere]- Dictionarium novum illustratum encyclopaedicum = Новый иллюстрированный энциклопедический словарь / Ред. кол.: В.И. Бородулин, А.П. Горкин, А.А. Гусев, Н.М. Ланда и др. – М.: Большая Российская энциклопедия, 2001. – ISBN 5-85270-259-5 (Russice)
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Independentium Civitatum Foederationem spectant. |
- Pagina de Independentium Civitatum Foederatione Encyclopaediae Russicae Magnae[nexus deficit] (Russice)