Jump to content

Gaius Iulius Caesar

Haec pagina est honorata.
Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Gaius Iulius Caesar
Res apud Vicidata repertae:
Gaius Iulius Caesar: imago
Gaius Iulius Caesar: imago
Nativitas: Iulius 100 a.C.n.; Roma
Obitus: 15 Martii 44 a.C.n.; Theatrum Pompeium
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: Gaius Iulius Caesar; Aurelia
Coniunx: Cornelia, Pompeia, Calpurnia
Proles: Iulia, Caesarion, Augustus
Familia: Julii Caesares

Memoria

Sepultura: Aedes Divi Iulii

Gaius Iulius Gaii filius Gaii nepos Caesar Imperator, ab anno 42 a.C.n. Divus Iulius (natus Romae ex stirpe patricia die 13 Iulii 100 a.C.n.; ibidem mortuus 15 Martii 44 a.C.n.), fuit vir publicus, consul, dux exercitus, dictator in perpetuum,[1] orator, poeta, insignis scriptor prosae Latinae. Partes maximi momenti egit in casibus, quibus Res Publica Romana in Imperium Romanum transmutata est. Triumviratu cum Crasso et Pompeio, praestantissimis civibus, constituto ab anno 60 a.C.n. per aliquot annos apud Romanos plurimum valuit, quamvis ei potestatem per rationes populares accumulanti senatores, qui optimatibus favebant, videlicet Cato Minor, Cicero, et alii, opponebant. Victa Gallia in dictionemque populi Romani redacta, Caesar imperium Romanum ad Oceanum Britannicum et Rhenum extendit, et ipse primus dux Romanus hoc ponte exstructo, illum navibus transgressus est. Ipse pater anni intercalaris Iulianum fecit Calendarium.

De iuventute

[recensere | fontem recensere]

Caesar Romae ex gente Iulia natus est die 13 mensis Quintilis anno 654 a.u.c. (13 Iulii 100 a.C.n.), familia patricia praeclara; gens enim Iulia originem et nomen ab Iulo filio Aeneae filii Veneris ductum praetendebat. Pater Gaius Iulius Caesar anno 92 a.C.n. praetor fuerat; matri nomen fuit Aurelia. Pater Caesaris erat proconsul Asiae. Avunculus Gaius Marius consulatu eodem ipso anno functus est quo Caesar natus est.

Iulii Caesares, quamvis patriciae gentis satis nobilis essent, non inter divites Romanos numerabantur. Usque ad aetatem patris praetoris, quem supra memoravimus, nemo eorum umquam aliquid dignitatis consecutus erat. Amita nupserat Mario, duci et emendatori exercitus, qui in Senatu factioni populari praefuit. Cuius fautor potentissimus Lucius Cornelius Cinna Caesari Corneliam filiam in matrimonium dederat.

Gaius Marius, avunculus Caesaris.
Lucius Cornelius Sulla.

Supremo quidem vitae Marii die properante (anno 86), bellum civile inter Marium Sullamque exorsum est. Sic Sulla, bello civili feliciter gesto, anno 86 Caesari ut Corneliae nuntium mitteret imperavit. Caesar recusavit et providenter Romam clam fugit. Interventu modo familiae amicorumque suorum a proscriptione et morte servatus est. Caesar tamen in Asiam Ciliciamque sese contulit. Inter haec bella, stipendia duce Lucio Licinio Lucullo meruit, et in multis pugnis emeruit. Anno 81, in Bithynia ad instruendam classem missus est. Quam rem ita prospere gessit, ut Romae adversarii increbrescerent, qui eum cinaedum Nicomedis regis fuisse probri causa iactarent. Apud Suetonium, orator Curio Caesarem "omnium mulierum virum et omnium virorum mulierem" appellavit.

Rursum Romae anno 78, mortuo Sulla, Caesar cursum honorum iniit. Nobilis quidem lucidam puramque ob eloquentiam, nec non propter insimulationem proconsulum infamium? erat. Ut qui perfectioni in dicendo potissimum studebat, Caesar Rhodum ut doctrinis rationibusque Apollonii Molonis ornaretur profectus est, sed in itinere a piratis qui pretium viginti talentorum exegerunt captus est. Eos derisit, admonens ut rogarent quinquaginta. Pecunia redemptionis collecta, Caesar post duodequadraginta dies liberatus est. Simul atque liberatus est, classem sibi comparavit, piratasque captos crucibus suffixit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Anno 69, et uxor Cornelia, cum pareret, et amita Iulia mortuae sunt. Caesar ipse eas in rostris conlaudavit. Inter laudationes, Caesar comites Sullae insectatus est, qui accusaverunt eum quaesturae petitionis. Eodem anno, Caesar quaesturam meruit, et ad Hispaniam Ulteriorem adsignatus est.

Caesar, cum Romam rediret, aedilis curilis anno 65 factus est. Inter officia quae magistratui subeunda essent erat et apparatio ludorum, qui in Circo Maximo quotannis habebantur. Pecuniis publicis circumscriptis, Caesar ut ludos quam splendidissimos daret decoxit, contrahens aes alienum amplius quam centum talentorum aureorum. Aes alienum futurum cursum honorum suum impendit.

Boni eventus tamen aedilitatis suae ad pontificatum anno 63 tetenderunt. Non solum nova domus (Domus Publica) in Foro, sed etiam cura sacrorum, religionum et custodiae virginum Vestalium ei concessa est. Pontificatu ineunte, Caesaris opprobrium erupit. Mortua uxore Cornelia, in matrimonium Pompeiam, neptem Sullae, duxerat. Praestitit Pompeia diem festum Bonae Deae, qui dies muliebris habebatur et sanctissimus. Illo autem anno, Publius Clodius Pulcher diem festum mutata veste celebravit. Nefas erat, et Caesar nuntium Pompeiae misit. Caesar ipse fassus est Pompeiam innocentem fuisse, sed censuit uxori suspicionem superandam esse.

Annus 63 et Caesari et rei publicae imprimis gravis et laboriosus fuit. Cicerone consule (cuius ob industriam vigilantiamque tristissimam perniciem a re publica aversam esse plurimis monumentis constat), Caesar ab Curia Centuriata praetor urbanus creatus erat. Coniuratio Catilinae, qui magistratus electos perdere voluit, patefacta est. Catilina, nobili genere natus, cum in consulatu petendo repulsus esset, pestis immanis, incendia caedesque urbi cunctaeque rei publicae minatus est, ad seque homines quidem perditissimos et imprimis nefarios addixit. Cum senatus frequens a.d. IX Non. Dec. haberetur, sententiam quisque patrum conscriptorum rogatus est quomodo poenam rei darent et quo denique supplicio afficerentur. Caesar acriter iis qui ad supplicium extremum reos ducendos censerent (quorum et Cicero fuit) adversatus est, sed in Senatu ab Catone minore frustratus est. Caesar quoque conscientiae sceleris insimulatus nihilominus proconsul Hispaniae Ulterioris anno 61 electus est.

Triumviratus Primus et Bellum Gallicum

[recensere | fontem recensere]

Anno 59, Caesar consul cum inimico suo Marco Calpurnio Bibulo electus est. Bibulus, amicus Catonis et optimatum, consulatu protinus abiit ut auguratus sit?; Caesari autem solum agere licuit, sed mox socios ab inimicis suis insperatos invenit.

Eodem tempore, dux primus Gnaeus Pompeius Magnus a senatu ut sibi fundos militibus suis dandos petebat. Consularis Marcus Licinius Crassus, ut fama est divitissimus Romae, imperium contra Parthos a senatu obtinere conabatur. Caesar pecunia Crassi et auctoritate Pompeii egit; sic societas creata est. Quam ut firmarent, Pompeius Iuliam, filiam Caesaris, in matrimonium duxit.

Postero anno, Caesari proconsulatus in Gallia Illyriaque per quinque annos datus est. Anno 58 bellum Gallicum suscepit, in quo tota Gallia et Germaniae pars dicioni Romanorum subiectae sunt. Inter legatos Lucius Iulius Caesar (consobrinus eius), Marcus Antonius et Quintus Tullius Cicero (oratoris frater) fuerunt. Caesar bellum contra gentes varias gerens, Helvetios, Belgas, Nervios, et Venetos devicit. Anno 55, Britanniam invadere infeliciter conabatur. Anno 52, Gallos sub Vercingetorige proelio ad Alesiam vicit. Secundum Plutarchum, Gallia capta, octoginta oppida et trecentae gentes victae, et decies centena milia virorum in servitium vendita sunt. Ter decies centena milia virorum in proeliis ceciderunt (nota bene: historici antiqui numeros huius generis saepe valde auxerunt). Caesar narrationem harum expeditionum in commentariis De Bello Gallico scripsit.

Caesar tamen invisus Romae mansit. Optimates eum gloriae cupidum esse et regem fieri velle, suspicati sunt, sed anno 55, Pompeius Crassusque consules electi sunt, et proconsulatum Caesaris amplius per quinque annos renovaverunt. Sic ultimus actus primi triumviratus fuit. Anno 54, Iulia, uxore Pompeii, in partu mortua, anno proximo Crassus in Parthia cecidit. Pompeius erga optimates movere coepit et Corneliam Metellam, filiam Caecilii Metelli, inimici Caesaris, in matrimonium duxit.

Gaius Iulius Caesar, in Museo Archaeologico Nationali Neapoli.

Bellum civile

[recensere | fontem recensere]

Anno 50, Pompeius ei pro consule exeunti ut Romam rediret et copias dimitteret imperavit. Senatus praeterea ei consulatum secundum in absentia petere interdixit. Caesar cognovit se accusatum iri si sine immunitate consulari aut viribus legionum Romam redisset. Ita senatum prohibuit quin bellum pararet, et Rubiconem transgrediens 10 Ianuarii anno 49 fines Italiae transiit, dicens, ut Suetonius[2] et Plutarchus[3] referunt, "iacta alea est" vel "iacta alea esto" dein Secundum Civile Bellum inter eundem et Pompeium ortum est.

Optimates, a Metello et Catone minore ducti, Roma fugerunt, nescientes Caesarem secum solum unam ex legionibus habuisse. Caesar infeliciter Pompeium usque ad Brundisium insecutus est, sperans fore ut amicitiam mederi posset. Pompeio e manibus elapso, Caesar in Hispaniam victis legatis Pompeii progressus est. Deinde Graeciam adiit ubi 10 Iulii 48 a Pompeio in proelio apud Dyrrhachium victus est, sed eodem anno quamvis Pompeius exercitum maiorem haberet Caesar eum ad Pharsalum pervicit. Pompeius inde in Aegyptum fugatus, a legato Pharaonis Ptolemaei necatus est.

Cleopatra.

Romae Caesar dictator cum Marco Antonio magistro equitum factus est. Post undecim dies dictatura abdicata cum Publio Servilio Vatia Isaurico consul iterum electus est. Caesar ad Alexandriam Pompeium insecutus est, nesciens eum mortuum esse, sed ibi imprudenter bello civili inter Ptolemaeum Cleopatramque inligatus est. Cleopatrae favebat, fortasse propter necem Pompeii, cuius caput Caesari b cubiculario Ptolemaei oblatum est. Ptolemaeo victo, Cleopatra pharao facta est, et cum Caesare Ptolemaeum Caesarem (Caesarion) peperit.

Anno 47, Caesar ad orientem victum Pharnacem Ponticum profectus est. Post regem in proelio ad Zelam victum, victoria verbis praeclaris veni, vidi, vici celebrata est. Inde in Africam perrexit ubi contra fautores Pompeii ad Thapsum pugnatum est. Uterque Metellus et Cato necati sunt. Filii Pompeii tamen Gnaeus Pompeius et Sextus Pompeius in Hispaniam fugerunt, sed Caesar etiam eos ad Mundam anno 45 vicit. Hoc tempore, Caesar consul tertium et quartum annis 46 et 45 electus est. Collega eius anno 46 Marcus Aemilius Lepidus erat, sed anno 45 Caesar solus magistratum tenuit.

Caesar ex oriente reversus, protinus societatem administrationemque emendare coepit. Annonam suppeditatam anguste moderatus est et quibus frumentum privatum praebere poterant ne publicum emerent interdixit. Civitatem incolis Galliae Cisalpinae donavit. In animo praedia veteranis distribuere et colonias veteranas condere habuit. Fastos refecit, instituens annum trecentorum sexaginta quinque dierum cum anno bissextili quinto quoque anno; quo facto, anno 46 quadringenti quadraginta quinque dies fuerunt.

Romam reversus, honores magis magisque magnificos a senatu accipiebat. Apud Plutarchum tantum honores noluit sed etiam ingratus videri noluit. Dignitas "Pater Patriae" ei data est, et potestas insignia triumphalia ferre factus? est. Mensis Quintilis Iulius nominatus est. Dictator decem deinceps annos etiam praefectus morum creatus est.

Anno 44, Caesar quintum consul cum Marco Antonio creatus est. Deinde dictatore perpetuo creato caligas rubras regum Albae Longae, de quibus pervenit, ferre coepit. Mense Februario Antonius flamen et diadema, signum Graecum regis, ei obtulit, et cum Caesar id recusavisset tamen in dubium, ne rex Romanorum fieri vellet vocabatur.

C. Caesaris protome "viridis" Berolini servata.

Curia Hostilia iampridem deflagrata, Caesar Senatum in Theatro Pompeio ad Capitolium convenire invitavit Idibus Martiis anno 709 a.u.c.[4] (die 15 Martii 44 a.C.n.). Eadem die dum Senatus conveniebat, Caesar ab aliis ex Senatoribus qui se liberatores vocaverunt percussus est. Liberatores petiverunt se rem publicam ab ambitione Caesaris conservare. Inter percussores, quorum multorum cursum honorum Caesar provexerat, insigniter fuerunt Gaius Trebonius, Gaius Cassius Longinus, Decimus Iunius Brutus, Marcus Iunius Brutus. Caesar, viginti tria vulnera sustinens, ad pedem monumenti Pompeii cecidit. Verba ultima secundum nonnullos Graece Marco Bruto dixit, "καὶ σύ, τέκνον", Latine vel "Tu quoque, fili mi!" vel "Et tu, Brute?"

Paulo post mortem, stella crinita in caelo visa est, quae nomina "sidus Iulium" et "Caesaris astrum" apud poetas recepit. Violens Caesaris nex effecit ut Romae aliquanta inquies esset. Nova bella civilia eruperunt, quorum primum inter Decimum Brutum et Marcum Antonium effecit ut Antonius, Lepidus, et Gaius Octavius, filius Caesaris adoptatus, triumviratum secundum creaverint. Hic triumviratus primum Caesarem inter deos rettulit, hostes proscripsit, et bellum civile secundum contra Brutum Cassiumque gessit, quos Antonius Octavianusque in proelio Philippensi vicerunt. Deinde tertium bellum civile inter Octavianum et Antonium Cleopatramque erupit, quo in bello, Antonius et Cleopatra ante Actium anno 31 victi sunt.

Caesar imperator

[recensere | fontem recensere]
Signum Iulii Caesaris Romae positum.

Caesar dux illustris esse habetur exaequatus cum Alexandro Magno et Napoleone. Etsi clades nonnumquam acciperet, exempli gratia proelii Gergoviae per bellum Gallicum et Dyrrhachii in bello civili, victoria Alesiae, fuga exercitus maioris Pompeii ad Pharsalum, et exitio exercitus Pharnacis ad Zelam, suus splendor militaris illustratus est. Caesar bellum in aliquo agro et aliqua tempestate feliciter gessit, propter modestiam diligentem legionum, quorum in proverbium admiratio erga Caesarem venit. Pedites et equites eius eximii sunt, et tormentis formidabilibus frequenter usus est. Exercitus munitionis et decursi peritus erat. Copiae nonnumquam iter quadraginta milium passuum per diem fecerunt.

Caesar aliquot legiones conscripsit: Legio I Germanica, Legio III Gallica, Legio IV Macedonica, Legio V Alaudae, Legio VI Ferrata, Legio VII Claudia, Legio VIII Augusta, Legio IX Hispana, Legio X Gemina, Legio XI Claudia, Legio XII Fulminata, et Legio XIII Gemina. Legionem X Geminam maxime diligit.

Caesar hospes et celebrator

[recensere | fontem recensere]

Gaius Caesar conviva fuit (nec "rex sacrorum"; nomen enim huius e textu caret) anno 70 a.C.n. quo tempore cena aditialis Lucio Lentulo Nigro flamine Martiali data est. Aedilis anno 65 a.C.n. munera obtulit sic enumerata: "Venationes . . . ludosque et cum collega et separatim edidit, quo factum est, ut communium quoque inpensarum solus gratiam caperet. . . . Adiecit insuper Caesar etiam gladiatorium munus, sed aliquanto paucioribus quam destinaverat paribus; nam cum multiplici undique familia conparata inimicos exterruisset, cautum est de numero gladiatorum, quo ne maiorem cuiquam habere Romae liceret".[5] Triumphi Caesaris quinque, quos post bella civilia gessa Romae annis 46 et 45 a.C.n. celebravit, a Suetonio, Plutarcho, Appiano et Dione Cassio describuntur. Eodem tempore "munus populi epulumque pronuntiavit in filiae memoriam", scilicet Iuliae Pompeii Magni uxoris, iam octo vel novem annos mortuae.[6] Aliae cenae a Plutarcho narrantur, eam scilicet quam ante Rubiconem transitam celebraverit,[7] eamque quam ad conciliandum obtulerit Cleopatrae fratrique Ptolemaeo; hanc etiam Lucanus longius describit.[8]

Caesar litteratus

[recensere | fontem recensere]

Per vitam suam, Caesar unus ex elegantissimis oratoribus scriptoribusque Romanis videbatur. Eius rhetoricam stilumque Cicero saepe laudabat. Praeclarissima ex operibus adhuc servatis sunt commentarii de bello Gallico in libros septem divisi (quos Aulus Hirtius libro octavo addito perfecit) et commentarii de bello civili in libros tres ordinati. Etiam orationem pro funere amitae Iuliae, grammaticumque tractatum De analogia, et Anticatones libros contra Catonem minorem, scripsit. Alia opera Caesari adsignata, de quorum verumtamen auctoritate et dubitatur et dubitandum, sunt de bello Hispaniensi, de bello Africo, et de bello Alexandrino.[9] Fragmenta nonnulla orationum Caesaris servantur,[10] sed aliorum operum perpauca. Scripta iuvenilia quaedam Caesaris, quae usque ad tempus Augusti servata erant, iussu huius e bibliothecis exclusa sunt[11] et omnino deperdita. De commentariis a Caesare scriptis, sic M. Cicero iudicavit: "Nudi . . . sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detracta. Sed dum voluit alios habere parata, unde sumerent qui vellent scribere historiam, ineptis gratum fortasse fecit, qui volent illa calamistris inurere: sanos quidem homines a scribendo deterruit; nihil est enim in historia pura et inlustri brevitate dulcius."[12]

Opera servata: De bello Gallico · De bello civili · "O Dimidiate Menander" (epigramma)
Opera deperdita: De analogia · Anticatones · Orationes · Iter (carmen) · Laudes Herculis (iuvenile) · Oedipus (tragoedia iuvenilis) · Dicta collectanea (iuvenile)
Opera aliis attribuenda: De bello Gallico lib. VIII (ab A. Hirtio perfectus) · "Bellum Hispaniense" · "Bellum Africum" · "Bellum Alexandrinum"

Matrimonia et progenies Caesaris

[recensere | fontem recensere]

De matrimonio Gaii Iulii Caesaris primo cum Cornelia Cinnae filia, quod ut rumperet Sulla Felix frustra imperavit, supra narratur. E Cornelia filiam genuit Iuliam, anno 83/82 natam, quam Cn. Pompeius Magnus in matrimonium duxit anno 59 quo tempore is cum Caesare et M. Licinio Crasso primum triumviratum constituit. Cornelia filiam Iuliam, anno 83/82 natam, et filium, mortuum natu, Caesari peperit; anno 69 seu 68 mortem obiit.[13] Iulia, filia Caesaris et Corneliae, anno 54 sine prole mortua est.

Cornelia nuper mortua, Caesar anno 68 seu 67 Pompeiam, filiam Q. Pompei Rufi, in matrimonium duxit. Anno 62 a.C.n. repudiavit ob adulterio P. Clodii Pulchri suspecto, qui in sacris Bonae Deae furtim irruperat.[14] "Caesar quidem vocatus testimonium adversus Clodium non dixit, seque uxorem pro adultera habere negavit, repudiasse autem eam, quod Caesaris coniugium non facto modo turpi, sed etiam fama sinistra vacare debeat."[15]

Matrimonio tertio anno 59 a.C.n. Calpurniam duxit dum consul meret, videlicet ut adfinitatem ac societatem cum potenti familia Calpurniorum Pisonum iniret; Calpurnia enim filia erat L. Calpurni Pisonis consulis anno insequenti.[16] Ex ea nec filios nec filias genuit. Anno 52 Pompeiam, filiam Gnaei Pompeii Magni, in matrimonium frustra petivit, Fausto Sulla destinatam.[17]

Anno 48 in amorem cum Cleopatra VII Aegypti regina intravit, quae eo peperit anno 47 filium Caesarionem communiter nuncupatum, nomine proprio Ptolemaeum Caesarem.

Filio legitimo carente, Caesar anno 44 necatus est. Testamento suo, C. Octavium, nepotem Iuliae sororis, adoptavit, qui hereditatem patronatumque Gaii Caesaris adsumpsit, nomenque Gaium Iulium Caesarem Octavianum abhinc gessit. Anno 30, Cleopatra devicta et nuper mortua, ille suadente Ario Didymo philosopho (qui verbis Homericis mutatis οὐκ ἀγαθὸν πολυκαισαρίη, scil. 'Haud oportet multos Caesares esse' usus est) Caesarionem fratrem nothum interfici iussit.[18] Ex ea adoptione Caesar fuit pater Octaviani (Augusti principis), avus Tiberii (quem Augustus vicissim adoptaverit), proavus Claudii, abavus C. Caligulae et Neronis: hic anno 68 p.C.n. sua manu mortuus est. "Progenies Caesarum in Nerone deficit," ait Suetonius auctor de vita Caesarum.[19]

Annales vitae Caesaris

[recensere | fontem recensere]
  • Anno 100 aut 102 – Gaius Iulius Caesar Romae natus est
  • Anno 84 – In primo coniugio, duxit in matrimonium Corneliam Cinnae
  • Anno 81 – Caesar in Asiam venit sub M. Thermo
  • Anno 68 – Cornelia mortua est; Quaestor in Hispania factus est
  • Anno 63 – Creatus est pontifex maximus; in secundo coniugio, duxit in matrimonium Pompeiam, postea fecit devortium ei
  • Anno 62 – Praetor
  • Anno 59 – Primus consulatus; in tertio coniugio, duxit in matrimonium Calpurniam Pisonis
  • Anno 58 – Proconsul Galliae Transalpinae ac Cisalpinae Dalmatiaeque.
  • Anno 49 – Bellum civile coepit
  • Anno 48 – Prima dictatura; secundus consulatus
  • Anno 46 – Secunda dictatura
  • Anno 44 –
    • Creatus est dictator perpetuo
    • Insidiis interfectus est
  • Anno 42 – Consecratus est Divus Iulius

Fontes de vita C. Iulii Caesaris praecipui

[recensere | fontem recensere]
C. Iulii Caesaris quae extant,? 1678
  1. Fasti Capitolini: "[C[aius] Iulius C[ai] f[ilius] C[ai] n[epos] Caesar in perpetuum dict[ator] ] / [rei gerundae causa]." Fasti Amiternini: "[C[aius] Iulius Ca]esar dict(ator) [in p]erpetuum/ [bellu]m civil(e) Mutine(n)se / cum M(arco) [A]ntonio." Titus Livius, Periochae CXVI: "Et cum plurimi maximique honores a senatu decreti essent (inter quos . . . dictator in perpetuum esset )."
  2. Suetonius, De vita Caesarum, "Divus Iulius," 32.
  3. Plutarchus, "Vita Iulii Caesaris", 32 et alibi.
  4. "Anno urbis septingentesimo fere ac nono": Eutropius, Breviarium 7.1 (urbs enim die 21 Aprilis condita est). Scriptores autem recentiores alii 709, alii 710 habent.
  5. Suetonius, "Divus Iulius," 10.
  6. Suetonius, "Divus Iulius," 26.2.
  7. Plutarchus, "Vita Iulii Caesaris," 32.4-5.
  8. Plutarchus, "Vita Iulii Caesaris" 49.4-5; Lucanus, Pharsalia, 10.136 ff.
  9. "Reliquit et rerum suarum commentarios Gallici civilisque belli Pompeiani. Nam Alexandrini Africique et Hispaniensis incertus auctor est: alii Oppium putant, alii Hirtium, qui etiam Gallici belli novissimum imperfectumque librum suppleuerit." Suetonius, De vita Caesarum, "Divus Iulius," 56.
  10. Fragmenta orationum.
  11. Suetonius, De vita Caesarum, "Divus Iulius," 56.
  12. Cicero, Brutus, 262.
  13. Plutarchus, "Vita Iulii Caesaris" 1, 5; Suetonius, De vita Caesarum, "Divus Iulius," 1, 5, 6; Velleius Paterculus, Historiae, 2.41.
  14. Plutarchus, "Vita Iulii Caesaris" 5.3; Suetonius, De vita Caesarum "Divus Iulius," 6, 74.
  15. Plutarchus, "Vita Ciceronis," 29.9 (versio Latina Gulielmi Xylandri: vide hic[nexus deficit]).
  16. Suetonius, De vita Caesarum "Divus Iulius" 21; Plutarchus, "Vita Iulii Caesaris" 14.8, "Vita Pompei," 47.10.
  17. Suetonius, De vita Caesarum, "Divus Iulius," 27.1.
  18. Plutarchus, Vita Marci Antonii, 81.
  19. Suetonius, De vita Caesarum, "Galba," 1; Ronaldus Syme in Hermes 109 (1981), pp. 105–117.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Bibliographica et encyclopaedica
Opera recentiora generalia
Opera praecipua
  • Agazzi, Renato. 2006. Giulio Cesare stratega in Gallia. Paviae: Iuculano. ISBN 88-7072-742-4.
  • Baltrusch, Ernst. 2004. Caesar und Pompeius. Darmstadtiae: Wissenschaftliche Buchgesellschaft. ISBN 3-534-16490-3.
  • Gotter, Ulrich. 1996. Der Diktator ist tot! Stutgartiae: Franz Steiner.
  • Holland, Tom. 2003. Rubicon: The Last Years of the Roman Republic. Novi Eboraci: Anchor Books. ISBN 1-4000-7897-0.
  • Jiménez, Ramon. 2000. Caesar Against Rome: The Great Roman Civil War. Barbaropoli: Praeger Publishing. ISBN 0-275-96620-8.
  • Martin, Paul Marius. 1988. Tuer César. Bruxellis: Complexe.
  • Meier, Christian. 1980. Die Ohnmacht des allmächtigen Dictators Caesar: Drei biographische Skizzen. Francofurti: Suhrkamp. ISBN 3-518-11038-1.
  • Will, Wolfgang. 1992. Julius Caesar: Eine Bilanz. Stutgartiae: Kohlhammer. ISBN 3-17-009978-7.
De fontibus; de fama et fortuna
  • Christ, Karl. 1994. Caesar: Annäherungen an einen Diktator. Monaci: Beck. ISBN 3-406-47288-5.
  • Malye, Jean. 2007. La véritable histoire de Jules César. Lutetiae: Les Belles Lettres.
  • Rambaud, Michel. 1953. L'art de la déformation historique dans les Commentaires de César.
  • Will, Wolfgang. 2008. Veni, vidi, vici: Caesar und die Kunst der Selbstdarstellung. Darmstadtiae: Primus. ISBN 978-3-89678-333-2. Geschichte erzählt, 11.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Diccionario biográfico español • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Grove Art • Getty Museum
Vicicitatio habet citationes quae ad Gaium Iulium Caesarem spectant.


Antecessores:
Lucius Afranius et Quintus Caecilius Metellus Celer
Consul
59 a.C.n.
cum
Marco Calpurnio Bibulo
Successores:
Lucius Calpurnius Piso Caesoninus et Aulus Gabinius
Antecessores:
Lucius Cornelius Lentulus Crus et Gaius Claudius Marcellus
Consul
48 a.C.n.
cum
Publio Servilio Isaurico
Successores:
Quintus Fufius Calenus et Publius Vatinius
Antecessores:
Quintus Fufius Calenus et Publius Vatinius
Consul
46 a.C.n.
cum
Marco Aemilio Lepido I
Successores:
Gaius Iulius Caesar IV, sine collega
Antecessores:
Gaius Iulius Caesar III et Marcus Aemilius Lepidus I
Consul
45 a.C.n.

sine collega
Successores:
Quintus Fabius Maximus et Gaius Trebonius
Antecessores:
Gaius Caninius Rebilus et Gaius Trebonius
Consul
45 a.C.n.
cum
Marco Antonio I
Successores:
Publius Cornelius Dolabella et Marcus Antonius I