Jump to content

Capitolinus mons

E Vicipaedia
(Redirectum de Capitolium)
Septem montes Romani Anglice et Latine delineati

Capitolinus mons,[1] vel Capitolium,[2] Italiane Campidoglio, inter Forum et campum Martium situm, e septem collibus Romae superficie quidem minimus, sed religione templorum et clarissimis triumphis nobilissimus fuit. Pars septentrionalis huius collis Arx appellabatur.

Stricto vero sensu, Capitolium est nomen templi Iovis Optimi Maximi, Iunonis, Minervaeque in eo monte exstructi: ideo omnes coloniae Romanorum, ad instar urbis Romae aedificatae, Capitolium suum habebant.

De monte ante Capitolium

[recensere | fontem recensere]
Tarpeia rupes hodie

Mons ille Saturnius primum dictus est, quod Saturnus ibi primus oppidum condidisse narratur. Deinde, quod bello inter Romanos ac Sabinos post virgines raptas, Tarpeia virgo, filia praefecti arcis, auro corrupta secretam viam hostibus Sabinis ostenderat ac ibi necata et sepulta erat, Tarpeius mons nominatus est. Cuius rei monumentum rupes Tarpeia remansit, unde proditores ac maiestatis damnati praecipitabantur.[3] Postremo, cum Tarquinius Superbus fundamenta templi Iovis Optimi Maximi iaceret, humanum caput integra facie in terra inventum est. Hoc prodigium portendebat hic caput rerum humanarum fore: unde mons templumque nomen Capitolium duxere. Sic saltem a scriptoribus rerum Romanarum traditum est.[4] Hoc autem verum fuisse videtur Sabinos hunc montem incoluisse.

De templo Iovis Capitolini

[recensere | fontem recensere]

Cella huius templi triplex fuit: Iuppiter medius, Iuno Minervaque a lateribus erant. Hic mos ternis deis templum dedicandi Etruscus erat - confer cum templo Cereri, Libero Liberaeque ad Aventinum paucis post annis dedicato-: non abhorrere igitur a veritate videtur, quod annalium scriptores memoriae mandavere hoc templum Tarquinium Priscum bello adversus Sabinos vovisse, Tarquinium autem Superbum perfecisse: hi reges enim Etrusci fuerunt. Contra Horatium Pulvillum consulem templum anno primo libertatis paucis mensibus post reges exactos dedicasse (509 a.C.n. vel 507 a.C.n.), mendacium a Romanis fictum videtur, ne rex, immo Etruscus rex, religiosissimum fanum urbis Romae dedicasse videretur. Sic saltem multi auctores rerum Romanarum periti hodie putant[5]. Certe dies natalis templi (Idus Septembres = 13 Sept.)[6] maximus dies festus Iovi consecratus Romae fuit, tempore quo Ludi Romani alias Ludi Magni celebrabantur.

Frontem Capitolii ex una parte denarii a Petilio Capitolino quaestore anno 43 a.C.n. percussi expressam videre possumus (ex altera parte caput Iovis): sex columnae fastigium sustinent, supra fastigium Iuppiter quadrigis vehitur, intra fastigium dea Roma scutis insidet. Expressa est etiam in sestertio imperatoris Vespasiani, qui templum post incendium restituit: sex columnae fastigium quidem sustinent sed statuae eaedem non sunt: Iuppiter in solio sedet.

Hic deus velut auctor rei publicae et imperii Romanorum erat: itaque externae nationes, cum amicitiam erga populum Romanum exhibere cupiebant, dona Iovi Optimo Maximo mittebant. Imperator Romanus post magnam victoriam, ut Iuppiter ipse vestitus, eo triumphans Via Sacra ascendebat, ut deo sacrificio gratias ageret laureamque consecraret. Pompa circi contra a Capitolio descendebat.

De Romanis in Capitolio obsessis

[recensere | fontem recensere]

Anno 390 a.C.n. Galli Romanos vicerunt, Urbem ceperunt atque incenderunt. Romana iuventus in Capitolium sese recepit, senes in urbe mortem obierunt ne oneri essent defensoribus arcis. Ne tum quidem tamen a deis suis Romani deserti sunt: nam cum Galli nocte clam rupem ascendissent, vigiles atque canes quidem fefellerant sed non anseres sacros Iunonis, qui alarum motu et clangoribus M. Manlium excitavere. Ita Galli repulsi sunt et Iunoni Monetae (id est ea quae admonet) templum eo ipso loco postea aedificatum est. Anseres vero Capitolii hodieque toto orbe terrarum celebres sunt, velut proverbium.

M. Manlius, qui ab anseribus excitatus virtute atque fortitudine sua Capitolium servaverat, magna praemia accepit et Capitolinus cognominatus est. Sed postea, maiestatis, tamquam regnum adfectaret, accusatus damnatusque e Tarpeia rupe praecipitatus est. Unde proverbium, non longe a Tarpeio saxo Capitolium abesse, id est a summis ad infima celerrime descendi posse.

De Capitolio ter incenso

[recensere | fontem recensere]

Ter Capitolium exarsit ac rursus aedificari debuit. Primum anno 83 a.C.n. die 6 Iulii[7], bello civili inter Sullam et optimates ex una parte, Marium, Cinnam et populares ex altera, incendium incerto auctore Capitolium delevit. Sylla sedem deorum iisdem vestigiis restituere decrevit. Cura huius rei consuli anni 78 a.C.n., Quinto Lutatio Catulo, mandata est, qui ideo Capitolinus cognominatus est ac per viginti annos huic rei operam dedit nec tamen perfecit: Caesar enim ipse templum dedicavit sed, magni animi exemplo, nomen Lutatii in templo inscribi iussit.

Anno 69, bello civili mortem Neronis secuto, Vitelliani milites, qui fratrem Vespasiani, Sabinum, necnon filium admodum adulescentem, Domitianum, eo fugientes persecuti erant, Capitolium incenderunt ac funditus deleverunt. Quod factum Tacitus maxima indignatione in Historiis rettulit ac pietatem studiumque Vespasiani et populi in fundamentis novi templi iaciendis longa narratione exposuit. Quod templum simile priori fuit: nam dii per augures interrogati nihil mutari sibi placere responderunt. Paulo altius tantum fuit.

Sed paulo post rursus exarsit, anno 80 Tito Augusto imperatore et Domitianus ultimum Capitolium antiquum Romae magna impensa exstruxit.[8] Reliquiae. quae in situ inventae sunt, ad hoc Domitiani opus pertinent.

De locis illustribus in Capitolino monte

[recensere | fontem recensere]

Praeter templum Iovis nobilissima sunt:

  • Asylum a Romulo conditum ad novos incolas Romam alliciendos, in luco inter Capitolium et Arcem situm.[9]
  • Auguraculum unde augures aves in caelo observare solebant.
  • Carcer publicus ibi erat. Latumiae nonnumquam vocatae, quod ibi veteres lapicidinae cavernas in monte reliquerant. Parti subterraneae Tullianum nomen fuit: ibi cum multis aliis tum Iugurtha et Vercingetorix strangulati sunt.
  • Tarpeia rupes sive Tarpeium saxum e quo de proditoribus supplicium sumebatur. De fabula. quae originem huius moris exponit, vide supra.

De templis memoria digna sunt:

  • Templum dei Termini intra aedem Iovis situm, quod sedibus moveri noluit, cum aream ad templum Iovis liberarent.
  • Templum Iunonis Monetae anno 344 a.C.n. dedicatum eo loco, quo fuerat domus Marci Manlii, qui regnum adpetisse insimulatus est. Quae post eius supplicium publice solo aequata fuerat. In officina ad hoc templum publicam pecuniam fabricabantur. Unde vocabulum moneta idem valuit atque pecunia.
  • Eodem anno 215 a.C.n. templa Mentis et Veneris Erycinae dedicata sunt.
  • Templum Iovis Tonantis, qui velut ianitor Iovis Capitolini erat, in aditu areae Capitolinae anno 22 a.C.n. a Caesare Augusto dedicatum , quod in Hispania paene fulmine ictus erat.
  • Templum Iovis Conservatoris a Domitiano imperatore aedificatum eo ipso loco, quo anno 69 latuit, cum Vitelliani eum persectabantur.

Memento tamen Capitolium ter exarsisse: non omnia templa ter restituta sunt. Itaque alia aliis temporibus templa fuere.

De Capitolio aetate moderna

[recensere | fontem recensere]
Area Capitolina hodierna

Paulo Papa III, Michael Angelus pictor atque architectus Aream Capitolinam restituit, praeclarum simulacrum Marci Aurelii Antonini Augusti equestre in media platea posuit, aedificia instruxit, quae hodie Musea Capitolina vocantur. Italiae restitutae aetate (vulgo Risorgimento) iuxta Capitolium Monumentum Victorianum exstructum est, Victorio Emmanueli Italiae regi dicatum.

Capitolium in occidentalium hominum humanitate magni momenti habetur, quod per longam aetatem velut caput rerum humanarum orbisque terrarum fuit: nonnulla aedificia hodierna Capitolium nomen sumpserunt, quorum nobilissimum est Vasingtoniae in Civitatibus Foederatis aedificium publicum, ubi leges ad universas civitates pertinentes feruntur.

  1. Tac. Ann. 15.18; Flor. Epit. 1.7.40.
  2. Vide disputationem.
  3. Plutarchus, Coriolanus 18,3. Etc.
  4. Dion. Hal. Ant. Rom. IV,59-61.
  5. Bloch Raymundus, Le départ des Étrusques de Rome et la dédicace du Temple de Jupiter capitolin. In: Comptes rendus des séances de l'Académie des Inscriptions et Belles-Lettres, 105e année, N. 1, 1961. pp. 62-71.[1]. Iterum in libro Tite Live et les premiers siècles de Rome, Les Belles Lettres, 1965 pp 67-85. Recensio critica
  6. Plut. Popl. XIV,6.
  7. Plutarchus, Sulla cap. 27
  8. Plut, Popl. XV,3-6.
  9. Titus Livius I,8,5-7. Dion. Hal. Ant. Rom. II,15(3-6).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]