Jump to content

Dyrrhachium

E Vicipaedia
Wikidata Dyrrhachium
Res apud Vicidata repertae:
Dyrrhachium: insigne
Dyrrhachium: insigne
urbs, megalopolis
Civitas: Albania
Locus: 41°18′48″N 19°26′45″E
Nomen officiale: Durrësi
Situs interretialis

Fines

Procuratio superior: Praefectura Dyrracena

Forma

Area: 46.3 chiliometrum quadratum

Vita

Incolae: 113 249
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Amphitheatrum Dyrrhachii

Dyrrhachium[1] (-ii, n.; alia nomina: Durracium[2], Dyrachium,[3] Dyrrachium[2], Epidamnus;[1][2] Albanice: Durrës, Graece Dyrráchio, -on, Serbice Драч et Italiane Durazzo) est urbs Albaniae, circiter 114'000 incolarum, caput Praefecturae Dyrracenae. Urbani Dyrraceni[4] appellantur.

Dyrrhachium mari Hadriatico adiacet magnum portum plenum navium habens. Caelum mediterraneum habet.

Narratur Dyrrhachium a Graecis ex Corcyra et Corintho anno 627 a.C.n. conditum regis eorum Epidamni eponymum fuisse. In ea civitate multae dissensiones inter factiones oligarchicam et democraticam referuntur[5] e quibus una ad bellum Peloponesiacum incipiendum aliquid contulit[6].

Romani urbem ceperunt anno 229 aut 228 a.C.n. et ei nomen Dyrrhachium, quod nomen paeninsula ubi Epidamnos aedificata erat, dederunt[7]. Aetate romana haec urbs erat caput Viae Egnatiae[8], quae Byzantium ducebat. Quocirca Romani qui ex Brundisino portu in Graeciam aut in Orientem iter faciebant plerumque Dyrrachium adpellebant, quod anno 49 a.C.n. Pompeius irrumpentem in Italiam Caesarem fugiens et ipse fecit. Adhuc manent amphitheatrum ac moenia Romana. Circa Dyrrachium contenderunt anno 48 exercitus Caesaris et Pompei Magni. Legiones Pompei hoc proelio vicerunt, sed Caesar sese in Thessaliam recipere potuit.

Ab anno 1914 usque ad annum 1920 Dyrrhachium fuit breve caput Albaniae.

Ecclesia Catholica Romana

[recensere | fontem recensere]

Dyrrhachium, cum Tyrana, est sedes episcopalis metropolitana Ecclesiae Catholicae Romanae. Nomen sedis Archidioecesis Tiranensis-Dyrracena[4]est.

Cives illustres

[recensere | fontem recensere]
  1. 1.0 1.1 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  2. 2.0 2.1 2.2 Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
  3. A. Chiusole, Il mondo antico, moderno, e novissimo, ovvero Breve trattato (Venetiarum: G. B. Recurti, 1749)
  4. 4.0 4.1 "Archidioecesis Tiranensis-Dyrracena" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  5. Aristoteles, Politica V.1.10 et V.4.7.
  6. Thucydides I.24.3.
  7. Pausanias VI.10.8.
  8. Strabo, Geographica VII.7.4.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 41°18′48″N 19°26′45″E • OpenStreetMap • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия
Vicimedia Communia plura habent quae ad Dyrrhachium spectant.
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!