Frida Kahlo
Frida Kahlo (1907–1954) fuit pictrix Mexicana, quae populi favorem inter gentes adsecuta est.[1]
Pueritia et familia
[recensere | fontem recensere]Frida Kahlo nata est die 6 Iulii 1907 in Coyoacán, nunc Mexicopolis regione. Anno 1913 poliomyelitide laborare coepit. Anno 1922, Scholae Nationali Praeparatoriae Mexicopolis, uni ex optimis totius Mexici scholis, nomen dedit. Die 17 Septembris anni 1925, dum laophorio vehebatur, graviter vulnerata est ob sinistrum casum viarium. Permultae operationes chirurgicae propterea ei postea, decursu annorum, subeundae fuerunt. Etiam uterus illo casu laesus est, cum detrimento facultatis infantes gestandi ac pariendi. Inclinatio Fridae ad pingendum ac picturae eiusdem quoque illa calamitate viaria perpetuo affectae sunt.
Pictori Didaco Rivera nupsit anno 1929; divortium decem annos post fecerunt, sed iterum anno 1940 Didacus Fridam uxorem duxit. Apud eos aliquantum temporis hospitatus est Leo Trotski postquam anno 1937 Mexicopolim exsul pervenit.
Mors
[recensere | fontem recensere]Frida Kahlo obiit die 13 Iulii, anno 1954.
"Fridamania"
[recensere | fontem recensere]Aedes "domus caerula" nomine est museum Mexicopoli situm operibus Fridae Kahlo dedicatum.
-
Locus inter aedificia musei
-
In loco sunt effigies
-
Via ad fores musei
-
Taberna in loco musei
-
In altera aedium tabulatione fuit sella in qua sedens Frida Kahlo pinxit
-
Parva Pyramis in regione musei
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Frida Kahlo", https://web.archive.org/web/20121020162822/http://www.smithsonianmag.com/arts-culture/kahlo.html. Smithsonian.com. Confirmatum 18 Februarii 2008.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Fuentes, C. 1998. Diary of Frida Kahlo. Harry N. Abrams, Inc. (1 Martii 1998). ISBN 0-8109-8195-5.
- Gonzalez, M. 2005. Kahlo – A Life. Socialist Review, Iunio 2005.
- Arts Galleries: Frida Khalo. Exhibitio apud Tate Modern, June 9 – October 9 2005. The Guardian, Wednesday May 18, 2005. Confirmatum 18 Maii 2005.
- Nericcio, William Anthony. 2005. A Decidedly 'Mexican' and 'American' Semi(er)otic Transference: Frida Kahlo in the Eyes of Gilbert Hernandez.
- Turner, C. 2005. Photographing Frida Kahlo. The Guardian, Wednesday May 18, 2005. Confirmatum 18 Maii 2005.
- Zamora, M. 1995). The Letters of Frida Kahlo: Cartas Apasionadas. Chronicle Books (1 Novembris 1995). ISBN 0-8118-1124-7
- The Diary of Frida Kahlo. 1995. Introductio a Carolo Fuentes scripta. Libellus a Sara M. Lowe scriptus. Londinii: Bloomsbury. ISBN 0-7475-2247-2
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Pagina publica, www.fkahlo.com
Vicimedia Communia plura habent quae ad Fridam Kahlo spectant. |
Vicicitatio habet citationes quae ad Fridam Kahlo spectant. |
- Fontes generales in interrete
- "Frida Kahlo," www.artcyclopedia.com (ArtCyclopedia)
- Frida Kahlo,[nexus deficit] abcgallery.com (Olga's Gallery)
- Kahlo paintings, www.tendreams.org (Ten Dreams Galleries)
- Pagina Fridae Kahlo dicata, www.fridakahlofans.com (biographia, opera, imagines)
- Commentaria et libelli
- "Frida Kahlo & contemporary thought," www.fridakahlo.it
- "Frida by Kahlo," www.fbuch.com
- Pelliculae