Jump to content

Focale

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Fascia (discretiva).
Exemplar focalis hodierni

Fōcāle (a faucibus ductum) est fascia circa collum gesta, qua apud Romanos antiquos aegri utebantur, nec non oratores et alii qui effeminati ducebantur.

Focale hodie a multis usitatum est focale Croatum,[1] sive fascia Croata,[2] taenia sive e panno laneo, aut serico et nonnunquam plastico factum, quod involvitur nodoque alligatur circum collum, ad partem anteriorem camisiae adornandam. Suam originem habet in Croatia. Saeculo XX maxime in usu fuit apud homines qui elegantes videri cupiebant. Nunc eius usus videtur minui.

Poëta Croata Ivanus Gundulić; imago antiquissima nota focale Croatum depingens, anno 1622.[3]

Loci antiqui

[recensere | fontem recensere]

Quintus Horatius Flaccus, Sermones (Horatius) 2.3

...ponas insignia morbi,
fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille
dicitur ex collo furtim carpsisse coronas,
postquam est inpransi correptus voce magistri?

Marcus Fabius Quintilianus, Institutio oratoria 11.3.144

Palliolum, sicut fascias quibus crura vestiuntur et focalia et aurium ligamenta, sola excusare potest valetudo.

Lucius Annaeus Seneca minor, Naturales quaestiones 4b.13.10

Videbis, inquam, quosdam graciles et palliolo focalique circumdatos.

Marcus Valerius Martialis, Epigrammata 14.137

Si recitaturus dedero tibi forte libellum,
Hoc focale tuas adserat auriculas.
  1. Carolus Egger, ed., ed. (1992, 1997). Lexicon Recentis Latinitatis. Urbis Vaticanae: Libraria Editoria Vaticana  ISBN 8820917319 (vol. I: A-L), ISBN 8820922398 (vol. II: M-Z), vol. I, p. 197, s.v. cravatta.
  2. Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
  3. Renata Debeljak. "IVAN GUNDULIĆ WORE A CRAVAT BEFORE LOUIS XIV". Academia Cravatica 

Nexus interni