Creta
Civitas: Graecia
Locus: 35°18′35″N 24°53′36″E
Situs interretialis
Fines
Forma
Sigla
Tabula aut despectus
- Vide etiam: Creta (minerale).
Creta (Graece: Κρήτη) est regio et insula Graeca, cuius caput est urbs Candia.
Historia
[recensere | fontem recensere]Creta inde ab antiquissimis temporibus sedes hominum navigandi et commercii peritissimorum fuit, qui qua lingua locuti sint, incertum est, cum eorum ne litteras quidem ipsas lineares A nominatas legere possimus. Constat autem Cretenses Graecos non fuisse. Tamen regnum illud vetustissimum Cretense in fabulis Graecorum maximi momenti est, quamobrem his temporibus a rege fabuloso Minoum appellatur.
Saeculo XII a.C.n. Graeci stirpis Doricae insulam obtinuerunt, quibus multitudine florentibus Cretam Homerus in Iliadis cantu altero, versu 649, centum oppidis ornatam esse dixit.
Ab anno 1204 usque ad annum 1669, cum insula ab Ottomanicis capta est, Creta ad Rem Publicam Venetiae pertinuit, quae insulae nomen Candiam (ergo idem nomen urbis capitis insulae) imposuit.
Administratio
[recensere | fontem recensere]Creta una cum parvis insulis circumsitis est una e tredecim regionibus (περιφέρεια) Graeciae. Sedes regionis est urbs Heracleum, gubernator ab die 1 Ianuarii 2011 est Stauros Arnautaces (PASOK). Regio in quattuor "Unitates regionales" (Περιφερειακή Ενότητα) divisa est, quae - quamvis vi politica carentes - territora pristinorum nomorum obtinent et certum numerum legatorum in consilium regionale demittunt:
Unitas regionalis | Incolae[1] | Sedes in consilio regionali | Demi |
---|---|---|---|
Cydonia | 150 387 | 13 | Apocoronas, Cydonia, Gaudus, Cantanus-Selinus, Cissamus, Platanias, Sphacia |
Heracleum | 292 489 | 25 | Archanae-Asterusia, Chersonesus, Phaestus, Gortyna, Heracleum, Malebizium, Minoa Pediada, Biannus |
Lasithium | 76 319 | 6 | Sanctus Nicolaus, Hierapetra, Lasithii planities, Sitia |
Rhithymna | 81 936 | 7 | Sanctus Basilius (vide etiam Placias), Amarium, Anogia, Mylopotamus, Rhithymna |
Montes
[recensere | fontem recensere]Mythologia
[recensere | fontem recensere]- Cretae Iupiter et natus et a matre in speluncam quandam abditus esse dicitur, ne a Saturno patre devoraretur.
- Illuc Europam etiam filiam regis Poenorum a Iove in tauri speciem converso abductam esse fama est, quo loco deo raptori Minoa regem Cretensium enixerit.
- Daedalus architectus optimus Cnossi in urbe Cretae labyrinthum prius aedificavisse traditur, quam una cum Icaro filio infelici alis factis Italiam versus evolaverit.
- Minoa autem Minotaurum privignum suum in labyrintho inclusisse narrant. Denique Thesea filium regis Atheniensium Ariadna filia Minois iuvante monstrum illud occidisse.
Alimenta typica
[recensere | fontem recensere]- Caseus Grabiera Cretes
- Caseus Pechtogalo Chanion
- Caseus Xynomyzethra Cretes
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Th. Detoraces, Ιστορία της Κρήτης. Heraclei 1990.
- H. van Effenterre, La Crète et le monde grec de Platon à Polybe, de Boccard, 1948 (Bibliothèque des Écoles françaises d'Athènes et de Rome; CLXIII) Recensio critica
- Basilius Psilaces, Ιστορία της Κρήτης από της ανωτάτης αρχαιότητος μέχρι των καθ' ημάς χρόνων. 4 voll. Chaniae 1899-1910.
- Stergius S. Spanaces, Η Κρήτη. 2 voll. Heraclei 1964.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Cretam spectant. |
Lege Κρήτη ("Creta") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
Situs geographici et historici: Locus: 35°18′35″N 24°53′36″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Pleiades • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |