Icarus
Appearance
Haec pagina personam mythologicam tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Icarus” appellatur, vide Icarus (discretiva).
Icarus (Graece: Ἴκαρος, Etrusce: Vicare) secundum mythologiam Graecam fuit Daedali et Naucratis filius. Natus Athenis cum patre in Creta retentus erat. Pater alis ad effugiendum constructis filium monuit, ne prope solem volaret. Icarus tamen, cum altius in caelo efferretur, cera pennas coniungenti liquefacta in pelagus cecidit. Quod mare etiam nunc Icarium pelagus appellatur, in quo insula quaedam sita est, quae nomen Icariae ab eo traxit.
Icari fabula inter clarissimas Metamorphoseon ab Ovidio scriptarum numeratur.
Tabulae
[recensere | fontem recensere]Fontes
[recensere | fontem recensere]- Ovidius, Metamorphoses 8.183-235
- Strabo, Geographica XIV.1.19.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Hélène Casanova-Robin, "L’audace châtiée : Phaéton, Actéon et Icare dans la tradition latine jusqu’à la Renaissance, tours et détours d’un symbolisme", Anabases, 2019ː 93-110
- Michèle Dancourt, "Dédale et Icare. Métamorphoses d’un mythe", CNRS, 2002
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Icarum spectant. |
- Daedalus et Icarus secundum Ovidium