Jump to content

Lingua Italiana

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Italiane)
Vide etiam paginam fere homonymam: Linguae Italicae.
Lingua Italiana
Lingua italiana
IPA[ ˌitaˈljaːno ]
Taxinomialingua Indoeuropaea e stirpe Romanica
Locutorescirca 64 000 000 (sermo patrius)
Sigla1 it, 2 ita, 3 ita
Status publicus
OfficialisItalia, Helvetia, Civitas Vaticana, Sanctus Marinus, Croatia, Slovenia
PrivataAmerica Meridionalis, Europa Occidentalis, Albania, Francia, Melitta, Libya
Litterae
ScripturaLatina
ProcuratioAcademia Furfuris
Tabula Italice loquentium.
Tabula Italice loquentium.

Lingua Italiana,[1] usque hodie Italica dicta[2][3] (Italice italiano et lingua italiana), est lingua Romanica familiae Indoeuropaeae, qua utuntur in Europa multi homines (praecipue in Italia, Helvetia, Sancto Marino, Civitate Vaticana), nonnulli quoque in Malta, Monaco, Croatia, Slovenia, Francia, Libya, Erythraea, Somalia,[4] atque communitates advenarum in America et Australia. Multi loquentes sunt bilingues qui Italiana normativa et aliis linguis regionalibus pro patrio sermone utuntur.[5]

Lingua Italiana est publica et primaria in Italia, Vaticano Agro, et Republica Sancti Marini, et publica etiam in Confoederatione Helvetica, Slovenia, Croatia (accuratius in regione Histria).

Tabula cognationis dialectorum sive linguarum Italiae.[6][7][8][9]
Tabula dialectorum Italiae.

Variis linguis dialectisque "Dachsprache" (lingua tectoria) est. Septentrionales sunt dialecti Galloitalicae et Veneticae, etiam Histricae; exstant et Tuscae dialecti necnon mediae Italiae dialecti, etiam Corsae. Sermones vero Italiae meridionalis et Sardiniae Siciliaeque insularum a plurimis non in numero dialectorum habentur, sed linguarum discretarum, ut linguae (Neapolitana, Sarda, Sicula) vocentur.

Grammatica linguae Italianae Latinam originem monstrat magna similitudine. Nonnullis partibus tamen grammatica Italiana a grammatica Latina differtur.

Nomen substantivum

[recensere | fontem recensere]

Lingua Italiana casus grammaticos non habet. Plurima verba Italiana e verba Latina casu accusativo orta sunt. Complementa indirecta ex usu praepositionum nascuntur. In lingua Italiana, aliter quam Latina, sunt articuli qui partim statum nominis substantivi signant. Ergo sunt articulorum duo: articulus definitus et articulus indefinitus. Etiam duae species sunt divisae in partes complures, quae certae aestimantur: articuli generum masculini femininique (Quia iam in sermone latino vulgari cottidiano tardo-antiquo substantiva casu accusativo dici solebant, sc. in coniunctione cum verbis poscendi et praebendi, emendi et vendendi ect., masculina (revera -us) a neutris (-um) magis magisque non distinguebantur. Quo factum est, ut neque in lingua italiana neque in aliis linguis e stirpe Romanica ortis genus neutrum permaneret.) Genus igitur nominis substantivi ex articulis finibusque suis decerni potest.

Articuli definiti

[recensere | fontem recensere]

Hic articuli e latino ille orti sunt:

Singulares:

genus masculinum genus femininum
ille → il (ante consonantem) illa → la (ante consonantem)
illum → lo (ante z vel s + consonans) illa → l' (ante vocalem)
illum → l' (ante vocalem)

Plurales:

genus masculinum genus femininum
illi → i (ante consonantem) illae → le
illi → gli (ante vocalis vel ante z vel s + consonans)

Articuli indefiniti

[recensere | fontem recensere]

Lingua latina utitur non solum definitis, sed etiam indefinitis articulis, nisi numeralibus nominibus. Hic articuli e latino unus orti sunt.

Apud Italianam linguam similiter ac Theodiscam generaliter duo nomina in forma non divertunt. In hoc casu apud exempla non scribuntur articuli indefiniti, sed non significat linguam latinam non uti verbo quae Italiane respondet ad uno, un, un'.

genus masculinum genus femininum
un (ante consonantem vel vocalem) un' (ante vocalem)
uno (s + consonans & z) una (ante consonantem)

Genus nominis potest diligenter dicere quale genus nomen Italianum habeat. Nomina plurima quae o (in lingua Latina: II et IV declinationes) finiuntur, sunt masculini, exceptis e.g. la mano (manus, -us, f.). Nomina plurima quae a (in lingua latina: prima declinatio) finiuntur, sunt feminini, exceptis vocibus Graecis (il programma, il problema). Nomina quae e (in lingua latina: tertia et quinta declinationes) finiuntur, possunt esse et masculina et feminina.

Numeri singulari nomina finiuntur 'o', 'a', vel 'e'. Nomina quae o vel e finiuntur, habet numerum pluralem i (in lingua Latina: secundae declinationis vocum nominativa forma est i finitimae, quartae verum est -us; in tertia declinatione est -es vel -(i)a; in quinta declinatione -es). Nomina quae a finiuntur, in numero plurali finitur e. (in declinatione prima -ae). Animadvertendum est in Latino sermone verba quoque esse, quae masculino genere sunt, at pars est I. declinatio, quia finitur a. In lingua latina tantum in adiectiva declinatione videntur hae voces divertere a generalibus nominibus I. declinationis, sed in sermone vulgari etiam finis mutatur: eg. poeta > poeti (latine: poeta > poetae), idiota > idioti (idiota > idiotae).

masculinum singulare masculinum plurale
-o, lupo (latine: lupus m) -i, lupi (latine: lupi)
-a, poeta (latine: poeta m / f) -i, poeti (latine: poetae)
-e, padre (latine: pater m) -i, padri (latine: patres)
-ma, programma (latine: programma n) -i, programmi (latine: programmata)
il (latine: ille m, casu demonstrativi pronominis) -i, i (latine: illi, casu demonstrativi pronominis)
lo (latine: ille m, casu demonstrativi pronominis) -i, gli [ʎi] (latine: illi, casu demonstrativi pronominis)
l' (latine: ille m, casu demonstrativi pronominis) -i, gli [ʎi] (latine: illi, casu demonstrativi pronominis)


femininum singulare femininum plurale
-a, rosa (latine: rosa f) -e, rose (latine: rosae)
-o, mano (latine: manus f) -i, mani (latine: manus)
-e, lezione (latine: lectio f) -i, lezioni (latine: lectiones)
la (latine: illa f, casu demonstrativi pronominis) le (latine: illae, casu demonstrativi pronominis)
l' (latine: illa f, casu demonstrativi pronominis) le (latine: illae, casu demonstrativi pronominis)

Nomina adiectiva

[recensere | fontem recensere]

Sic adiectiva verba declinantur:

masculinum singulare masculinum plurale
-o (bello) -i (belli)
-e (celebre) -i (celebri)
-a (idiota) -i (idioti)


femininum singulare femininum plurale
-a (bella) -e (belle)
-e (celebre) -i (celebri)
-a (idiota) -e (idiote)
  • bello - pulcher, bellus
  • celebre - celebris, clarus
  • idiota - idiota

Verba Italiana habent coniugationes octo pro tempora decem et modos decem. Pronomina personalia saepe non exprimuntur, quia coniugatio verbi quam personam agitur monstrat. Pronomina personalia modo utuntur acuere.

Exempli gratiae pro coniugationes verborum:

Praesens indicativus ab essere, [ˈɛs.se.re], "esse":

singularis

(io) sono - sum (1 persona)
(tu) sei - es (2 persona)
(egli, ella, esso) è - est (3 persona)

pluralis

(noi) siamo - sumus (1 persona)
(voi) siete - estis (2 persona)
(essi, esse) sono - sunt (3 persona)

Praesens indicativus ab avere, [a've:re], "habere":

singularis

(io) ho - habeo (1 persona)
(tu) hai - habes (2 persona)
(egli, ella, esso) ha - habet (3 persona)

pluralis

(noi) abbiamo - habemus (1 persona)
(voi) avete - habetis (2 persona)
(essi, esse) hanno - habent (3 persona)

Textus exemplaris

[recensere | fontem recensere]

La Toscana

La Toscana è una regione situata nel centro d'Italia. Questa regione, e specialmente la città di Firenze, ha una posizione centrale geograficamente e culturalmente.

Molti grandi personaggi della cultura italiana sono toscani: Dante Alighieri, Leonardo da Vinci, Michelangelo e Galileo Galilei, vissuti nel 1200 - 1500. Fra i toscani celebri nel 2000 ci sono: Andrea Bocelli, cantante, e Roberto Benigni, premio Oscar per il film "La vita è bella".

La cucina toscana è semplice e genuina. Una delle specialità è la fiorentina, una grande bistecca di 700 - 800 grammi. Con uno dei vini eccellenti della regione, il Chianti per esempio, è un pasto ideale.

Ex libro Prego 1, a Britta Mangili et Serena Prina. Sanoma Utbildning, Suecia, editio prima, februarius 2006.
  • uno - unus
  • due - duo
  • tre - tres
  • quattro - quattuor
  • cinque - quinque - ['tʃiŋkwe]
  • sei - sex
  • sette - septem
  • otto - octo
  • nove - novem
  • dieci - decem - ['djɛ:tʃi]
Dantes Alagherius, linguae italianae quasi pater.

Italiana ex sermone vulgari latino venit, quo Italiani tempore Romanorum usi sunt. Per saecula sequentia lingua latina in linguam italianam mutata est.

Sermo cotidianus vel vulgaris hodie cognoscitus est inscriptionibus (praecipue privatis) et libris qui vulgarem sermonem imitant, ut comediae[10]. Sermo romanicus autem non habemus ante aetatem medievalem.

Nexus interni

  1. Vide disputationem.
  2. "Italica vulgaris lingua", Conradus Gesnerus, Mithridates: de differentiis linguarum (1555) textus f. 57r; "lingua Italica", Athanasius Kircherus, Turris Babel, sive Archontologia (Amstelodami: Jansson-Waesberge, 1679) textus pp. 209–12; Ambrosii Calepini dictionarium undecim linguarum: respondent autem Latinis vocabulis Hebraica, Graeca, Gallica, Italica,
  3. Dictionarium Hispanico-Neolatinum.
  4. Ethnologue report for language code:ita (Italy) – Gordon, Raymond G., Jr. (ed.), 2005. Ethnologue: Languages of the World, Fifteenth edition. Dallas, Tex.: SIL International. Editio interretialis.
  5. Languages of Italy - Ethnologue - Languages of the World - Copyright © 2010 SIL International.
  6. Atlante linguistico italiano
  7. Università di Padova
  8. Carta dei dialetti d'Italia (Pellegrini)
  9. AIS, Sprach-und Sachatlas Italiens und der Südschweiz, Zofingen 1928-1940.
  10. Villa, cit., p. 7.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Italian Phrasebook and Dictionary. 2012. Ed. quinta. Lonely Planet Publications.
  • Kinder, J. 2008. CLIC: Cultura e Lingua d'Italia in CD-ROM / Culture and Language of Italy on CD-ROM. Novarae: Interlinea. ISBN 978-88-8212-637-7.
  • Mangili, Britta, et Serena Prina. 2006. Prego 1. Suecia: Sanoma Utbildning.
  • Morgana, S. 2003. Capitoli di Storia Linguistica Italiana. Mediolani: LED Edizioni Universitarie. ISBN 88-7916-211-X.
  • Rogers, Derek, et Luciana d'Arcangeli. 2004. Italian. Journal of the International Phonetic Association 34(1):117–121. doi:10.1017/S0025100304001628.
  • Vitale, M. 1992. Studi di Storia della Lingua Italiana. Mediolani: LED Edizioni Universitarie. ISBN 88-7916-015-X.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]