Jump to content

Muridae

E Vicipaedia

Classis : Mammalia 
Ordo : Rodentia 
Superfamilia : Muroidea 
Familia : Muridae 
Illiger, 1811
   
Palaeontologia
112–0 m.a.Miocaenum superius > Recens
Subdivisiones: Subfamiliae
Deomyinae

Gerbillinae
Lophiomyinae
Leimacomyinae

Murinae

Muridae (ex mure) sunt maxima mammalium familia, quae plus quam sescentas species comprehendit, per Eurasiam, Africam, Australiam naturaliter endemicas, et per totum terrarum orbem introductas. Eae mures, rattos, gerbillinas, et species cognatas comprehendunt. Nomen muridarum aliquando laxe adhibetur ad appellandas omnes superfamiliae muroideorum species.

Proprietates

[recensere | fontem recensere]

Muridae sunt mammalia parva, usitate circa 10 cm longa, cauda exclusa, sed variantes a 4.5 ad 8 cm in Mure minutoidea ad 48 cm in Phloemyre cumingi. Eis sunt corpora tenuia, caudis squamosis, nasis acutis, vibrissis prominentibus. Intra autem has proprietates est multum variationis: multis muridis sunt crura pedesque elongati, ut saliendo moveantur; aliis sunt pedes lati caudaeque praehensiles, ut melius scandant; aliis est neutra adaptatio. Plurimae colore sunt fuscae, fulvae, spadices, sed multis sunt signa atra, cana, alba.[1]

Muridis plerumque sunt praestantes auditus odoratusque sensus. Utuntur habitationibus late variis, a silvis ad terras gramineas (Anglice: grasslands) et montes. Complures species, praecipue gerbillinae, se ad circumiecta deserta accommodant, et cum paululo aquae diu superare possunt.

Muridae sunt aut herbivora aut omnivora, et multis cibis variarum specierum vescuntur.

Muridae fetum saepissime edunt, et magnas feturas multoties per annum pariunt. Eae fetum usitate inter viginti et quadraginta dies post coniungiendum edunt, sed numeri dierum inter se specie variantur. Iuvenes plerumque sunt caeci, sine capillis, inermes; sed sunt exceptiones, sicut Acomys.[1]

Evolutio muridarum, sicut aliorum parvorum mammalium, non est bene nota, quod pauca fossilia exstant. Eae probabiliter se evolverunt ex animalibus cricetinarum similibus in Asia tropica aevo Miocaeno superiore, et deinde species produxerunt quae caelis frigioribus superare poterant. Latissime per omnem terrarum orbem communes per Holocaenum factae sunt, quod cum hominibus migraverunt.[2]

Classificatio

[recensere | fontem recensere]

Muridae in quinque subfamiliis, circa centum et quadraginta generibus, et circa secentis et quinquaginta speciebus classificantur.

  1. 1.0 1.1 Berry, R.J. & Årgren, G. (1984). Macdonald, D.. ed. The Encyclopedia of Mammals. New York: Facts on File. pp. 658–663 & 674–677. ISBN 0-87196-871-1 .
  2. Savage, RJG, & Long, MR (1986). Mammal Evolution: an illustrated guide. New York: Facts on File. p. 124. ISBN 0-8160-1194-X 

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks
Vide "Muridas" apud Vicispecies.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Muridas spectant.