Evolutio
Evolutio sensu latissimo est quaeque variatio per tempus proficiens; quae autem sensu stricto in biologia est mutatio proprietatum multitudinum quae per aetates continuas hereditate excipi possunt.[2][3] Quae proprietates sunt effectus genorum, quae a parentibus ad proles per reproductionem transmittuntur. Variae proprietates intra quandam multitudinem exsistere solent propter mutationem, recombinationem geneticam?, aliosque fontes variationis geneticae.[4] Evolutio fit cum rationes evolutionariae sicut selectio naturalis (selectione sexuali non exclusa) et fluitatio genetica hanc variationem agunt, ut certae proprietates frequentiores aut rariores intra multitudinem fiant.[5] Perpetuo variantur pressurae evolutionariae quae determinant num quaedam proprietas frequens aut rara intra multitudinem sit, ut proprietates hereditate per aetates continuas exceptae mutentur. Ex hac ratione evolutionaria exoritur biodiversitas in omnibus organizationis biologicae gradibus, inter quos gradus specierum, organismorum singulorum, et molecularum.[6][7]
Theoria evolutionis per selectionem naturalem a Carolo Darwin et Alfredo Russel Wallace medio saeculo undevicensimo separatim excogitata est, atque in On the Origin of Species libro Darwiniano singulatim proposita est.[8] Prima res theoretica per selectionem naturalem inventa est plures proles pariri quam supervivere possunt. Qua re observata, sequuntur tria facta de organismis viventibus: (1) proprietates inter singulos morphologia, physiologia, moribusque variantur (quod est variatio phenotypica); (2) variae proprietates varias salutis et reproductionis rationes conferunt (quod est aptitudo differentialis); et (3) proprietates ab aetate ad aetatem transmitti possunt (quod est heritabilitas aptitudinis).[9] Ergo, in aetatibus continuis, verisimilius est singulos in una aetate a parentum progeniebus reponi quibus sunt proprietates prosperae, quibus supervivunt et reproducunt in suis circumiectis biophysicis. Saeculo vicensimo ineunte, aliae evolutionis notiones, sicut mutationismus et orthogenesis, refutatae sunt, cum synthesis moderna evolutionem Darwinianam cum genetica classica reconciliaret, quod vicissim monstravit evolutionem adaptivam effici, selectione naturali per Mendelianam variationem geneticam agente.[10]
Secundum rationem Caroli Darwin, mutationes fiunt quia:
- Circumiecta naturalia et mechanismi biochemici una variationem geneticam intra speciem continue creant. Hae differentiae geneticae inter res animantes efficiunt, ut aliae ad vitam aptiores sint, aliae minus aptae.
- Ipsa circumiecta naturalia res animantes vitae aptiores tunc necessario selegunt, numerum vitae aptiorum augens. Haec selectio dicitur selectio naturalis.
Variatio genetica
[recensere | fontem recensere]Experimenta monstrant gena per tempus mutari, ob radiationem, vira, transposona, chemicas mutagenicas, et varia errata, quae, dum ADN replicatur, in meiosi accidunt. Hae mutationes effciunt, ut singula animantia cognata inter se de eo, quod ad vitam feliciorem adduceat, discrepent.
Selectio naturalis
[recensere | fontem recensere]Selectio naturalis est ratio, quomodo circumiectum naturale res animantes ad vitam aptiores citat. Res aptiores vivunt et novas progenies habent, quamquam res minus aptae excidunt carentque progeniebus. Ita circumiectum naturale rerum animantium numerum auget aptiora adiuncta genetica habentium, et numerum eorum diminuit, qui minus apta adiuncta habent.
Nexus interni
- Abiogenesis
- Adaptatio
- ADN
- Altruismus reciprocus
- Astrobiologia
- Cogitatio
- Cultura
- Darwinismus
- Emergentia
- Evolutio culturalis
- Evolutio vitae
- Evolutio hominis
- Holismus
- Intuitio
- Mens
- Mutatio genetica
- Oecologia
- Ontologia
- Phylogenetica
- Qualia
- Realitas
- Reductionismus
- RNA
- Selectio naturalis
- Taxinomia cladistica
- Teleonomia
- Theoria Gaeae
- Ultimus antecessor universalis
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Darwin 1909: 53.
- ↑ Hallgrímsson 2008: 4–6.
- ↑ "Evolution Resources". Vasingtoniae DC: National Academies of Sciences, Engineering, and Medicine. 2016.
- ↑ Futuyma et Kirkpatrick 2017: 79–102: Caput 4: "Mutation and Variation."
- ↑ Scott-Phillips, Thomas C.; Laland, Kevin N.; Shuker, David M. et al (Maii 2014). "The Niche Construction Perspective: A Critical Appraisal". Evolution 68 (5): 1231–43
- ↑ Hallgrímsson 2008: 3–5.
- ↑ Voet et Pratt 2016: 1–22: Caput 1: "Introduction to the Chemistry of Life."
- ↑ Darwin 1859.
- ↑ Lewontin, Richard C. (November 1970). "The Units of Selection". Annual Review of Ecology and Systematics 1: 1–18.
- ↑ Futuyma et Kirkpatrick 2017: 3–26: caput 1: "Evolutionary Biology."
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Legenda introductoria
- Carroll, S. 2005. Endless Forms Most Beautiful. Novi Eboraci: W. W. Norton. ISBN 0-393-06016-0.
- Charlesworth, C. B., et Charlesworth, D. 2003. Evolution. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-280251-8.
- Dawkins, R. 2006. The Selfish Gene: 30th Anniversary Edition. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-929115-2.
- Gould, Stephen J. 1989. Wonderful Life: The Burgess Shale and the Nature of History. Novi Eboraci: W. W. Norton. ISBN 0-393-30700-X.
- Jones, S. 2001. Almost Like a Whale: The Origin of Species Updated. Novi Eboraci: Ballantine Books. ISBN 0-345-42277-5.
- Mader, Sylvia S. 2007. Biology. Ed. nona. McGraw Hill. ISBN 978-0-07-325839-3.
- Maynard Smith, J. 1993. The Theory of Evolution: Canto Edition. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-45128-0.
- Pallen, M. J. 2009. The Rough Guide to Evolution. Rough Guides. ISBN 978-1-85828-946-5.
- Smith, C. B., et C. Sullivan. 2007. The Top 10 Myths about Evolution. Prometheus Books. ISBN 978-1-59102-479-8.
- Historia cogitationis evolutionariae
- Darwin, Charles. 1859. On the Origin of Species. Londinii: John Murray. ISBN 0-8014-1319-2. Fons interretialis.
- Larson, E. J. 2004. Evolution: The Remarkable History of a Scientific Theory. Novi Eboraci: Modern Library. ISBN 0-679-64288-9.
- Zimmer, C. 2001. Evolution: The Triumph of an Idea. Londinii: HarperCollins. ISBN 0-06-019906-7.
- Legenda promota
- Barton, N. H., D. E. G. Briggs, J. A. Eisen, D. B. Goldstein, et N. H. Patel. 2007. Evolution. Cold Spring Harbor Laboratory Press. ISBN 0-87969-684-2.
- Coyne, J. A., et H. A. Orr. 2004. Speciation. Sunderland: Sinauer Associates. ISBN 0-87893-089-2.
- Facchini, Florentius. 2012. Evoluzione: Cinque questioni nel dibattito attuale. Mediolani: Jaka Book. ISBN 9788816411555.
- Futuyma, D. J. 2005. Evolution. Sunderland: Sinauer Associates. ISBN 0-87893-187-2.
- Gould, Stephen J. 2002. The Structure of Evolutionary Theory. Cantabrigiae Massachusettae: Belknap Press (Harvard University Press). ISBN 0-674-00613-5.
- Maynard Smith, J., et E. Szathmáry. 1997. The Major Transitions in Evolution. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-850294-X.
- Mayr, Ernst. 2001. What Evolution Is. Novi Eboraci: Basic Books. ISBN 0-465-04426-3.
- Olson, Wendy, et Brian Keith Hall. 2003. Keywords and concepts in evolutionary developmental biology. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 0-674-02240-8.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad evolutionem spectant. |
Vide evolutionem in Victionario. |
- "Evolution Resources from the National Academies". Vasingtoniae DC: National Academy of Sciences
- "Understanding Evolution: your one-stop resource for information on evolution". Berkeliae in California: University of California apud Berkeley
- "Evolution of Evolution – 150 Years of Darwin's 'On the Origin of Species'". Comitatus Arlingtoniensis in Virginia: National Science Foundation
- "Human Evolution Timeline Interactive". Institutio Smithsoniana: Museum Nationale Historiae Naturalis. 28 Ianuarii 2010. Adobe Flash necessarius.
- "History of Evolution in the United States." Salon.com.