Crus
Crus (-ris, n.) sensu stricto[1] est pars artus inferioris inter genu et pedem imprimis hominum, sed etiam vertebratum. In arthropodis autem crura dicuntur omnes artus (sex aut octo). Sensu latiore crus humanum a pelve ad pedem extenditur.
Ossa
[recensere | fontem recensere]Ossa cruris humani (sensu stricto) sunt tibia et fibula, quibus supra adduntur femur et patella.
Musculi
[recensere | fontem recensere]Tredecim musculi sunt in crure hominis:
Partitio anterior
[recensere | fontem recensere]- Musculus tibialis anterior
- Musculus extensor digitorum longus
- Musculus extensor hallucis longus
- Musculus peronaeus tertius
Partitio posterior
[recensere | fontem recensere]- Musculus popliteus
- Musculus gastrocnemius (sive gemelli surae)
- Musculus plantaris
- Musculus soleus
Partitio lateralis
[recensere | fontem recensere]Partitio posterior profunda
[recensere | fontem recensere]Nervi crurum
[recensere | fontem recensere]Nervi principales cruris sunt rami nervi ischiadici.
Nervus tibialis
[recensere | fontem recensere]Nervus tibialis ex nervi ischiadici divisione in fossa poplitea oritur, deinde, latere cruris postico, in compartimento cruris posteriore situs est. Currit deinde nervus directe et deorsum adversus pedem, quo dividitur in ramos duos: Nervum plantarem medialem et nervum plantarem lateralem.
Nervus fibularis communis
[recensere | fontem recensere]Nervus fibularis communis ad latus secundum fibulam reperitur. Rami eius terminales sunt nervus fibularis superficialis et nervus fibularis profundus.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Bock, C. H. (1851): Anatomisches Taschenbuch. ed. 4. Lipsiae, Renger'sche Buchhandlung
Membrum inferius • cingulum pelvicum • nates • coxa • femur • genu • crus • pes | |