Jump to content

Tramen

E Vicipaedia
Unam legis e paginis de
disserentibus

Vehicula aquatica

Vide etiam: Portus

Vehicula aërialia

Vide etiam: Aëroportus, helicopterarium et heliportus Aërostates

Aërodynes

Vide etiam
Ars ingeniaria · Vectura

Tramen,[1][2][3] vel hamaxostichus,[2][3] est in rebus ferriviariis genus vehiculorum inter se copulatorum quae, in genere tenetur, ab uno seu aliquibus curribus tractoriis seu curribus motri in astarium trahuntur. Dependens in aevo, tractor a vapore in temporibus veteribus vel oleo et electricitate modernum pellitur et per funem electricum super tramen situm electricitatem additionalem datur. Genera traminum variant ubi vectoribus, mercibus et bello facta sint.

Genera traminum

[recensere | fontem recensere]
Shinkansen, series traminum vectoriorum supercelerium.
Tramen onerarium cum nonnullis curribus.

Varia sunt traminum genera:

  • Tramen directum
  • Tramen vectorium - tramen quod populum transportat et sit urbanum, regionale, vel ambo harum propertiarum, nationale vel internationale. Varias fortitudines inveniuntur, sicut tramen vectorium supercelerum.
  • Tramen onerarium - tramen quod merces transportat et in nationem vel trans eas it.
  • Tramen bellicum - tramen armatum, hodie non iam adhibitum.
Vaporitraha.

In Latinitate hodierna non solum voce hamaxostichi, sed etiam voce traminis (tramen, -inis, n.; quod a verbo temporali traho, -ere, traxi, tractum derivatur) utimur. Quae vox apud eos, qui hoc saeculo Latine loquuntur scribuntque, crebrius hamaxosticho usurpari videtur, in mediis quidem Europae partibus. Non desunt, qui hanc vocem, quippe quae eodem modo atque e.g. vox Theodisca "Zug" vel Bohemica "vlak" sit creata, eandemque etymologiam atque vox Francogallica Anglicaque train habeat, aptiorem censeant vocabulo hamaxostichi elegantioremque.

Exempli causa hoc epigramma Ioannis Lee (John Lee, natus anno 1933 apud Brisbane Australiae) (vide Leonis Tolstoi librum de Anna Karenina) produci potest:

Tramine discedens matrona acquirit amantem.
Heu! Repetet tramen nec comitabit amans.

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]
  1. John C. Traupman, The New College Latin and English Dictionary, ed. 3a (Novi Eboraci: Bantam Books), 684: tramen (ferriviarium).
  2. 2.0 2.1 M. P. Poliachev, Vocabularium Russico-Latinum Magnum, s.v. "поезд".
  3. 3.0 3.1 Vilborg, Ebbe, Norstedts svensk-latinska ordbok. Ed. 2a, 2009.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad tramina spectant (trains, Trains).