Jump to content

Lady Gaga

E Vicipaedia
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Wikidata Lady Gaga
Res apud Vicidata repertae:
Lady Gaga: imago
Lady Gaga: imago
Lady Gaga: subscriptio
Lady Gaga: subscriptio
Nativitas: 28 Martii 1986; Lenox Hill Hospital
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Stefani Joanne Angelina Germanotta

Familia

Genitores: Joe Germanotta; Cynthia Germanotta
Lady Gaga.

Stephania Ioanna Angelina Germanotta (nata 28 Martii 1986), notior nomine scaenico Lady Gaga ('Domina Delira'), est cantrix, compositrix carminum et chorearum, atque artifex Americana. Munus musicum rock in Urbis Novi Eboraci Latere Inferiore Orientali anno 2003 perfungi coepit, postquam in Schola Artium Universitatis Neo-Eboracensis se matriculaverat. Mox pactum cum Streamline Records, subsidiario societatis Interscope Records, consignavit. Eam, pro Interscope operam dantem sed carmina pro aliis societatis artificibus componentem, animadvertit Akon, qui, eius facultatibus vocis auditis, eam in suam societatem, Kon Live Distribution, conduxit.

Primo albo, The Fame ('Fama'), Augusto 2008 divulgato, magnam sibi gratiam conciliavit; carmina Just Dance (Quin saltes) et Poker Face (Vultus inexcitus) populis multarum civitatum gratissima facta sunt. Alterum eius album fuit The Fame Monster (Monstrum famae), quod carmina Bad Romance (Amor malus), Alejandro et Speechless (Elinguis) insigniter continebat. Album tertium est Born This Way (Sic Nata).

Modus eius musicus a criticis musicis wonky pop appellatus est. Cantores generis glam rock, sicut David Bowie, Queen, Madonna, Michael Jackson, eius animum accenderunt. Praeterea se modae studio ad carmina scribenda et canenda excitari dicit.

Etiam defensatrix iurum humanorum LGBT ac datrix operationis benevolae philanthropiae est.

Lady Gaga nata est Novi Eboraci, prima filia Iosephi et Cynthiae Germanottae. Ei est una soror, Natalia (nata anno 1992). Gaga quintum annum agens artem clavili ludendi discere coepit. Tredecim annos nata primum suum carmen clavili composuit, quod erat eius generis quod vulgo ballata dicitur, et decimo quinto aetatis anno psallere et in tabernis saltatoriis comitata a matre sua canere coepit.

Gaga Romana Catholica erudita est, in schola Catholica puellis tantum destinata Manhattanensi nomine Conventus Sacri Cordis. Pueritia Catholica patet in verbis quae continent carmina Fame Monster ('Monstrum Famae') et Born This Way ('Sic Nata').

Gaga septendecim annos nata NYU mature accepta est. Incubuit in musicam, artem,? religionem, et controversias ad societatem pertinentes. Secundo anno ex universitate exiit quia haec putavit: "cum semel didiceris de arte cogitare tua, te ipsam docere potes.”[1]

Nexus interni

Discographia

[recensere | fontem recensere]

Alba:

  • The Fame ('Fama', 2008)
  • The Fame Monster ('Monstrum Famae', 2009)
  • Born this Way ('Sic Nata', 2011)
  • ARTPOP ('Ars Pop', 2013)
  • Joanne (2016)
  • Chromatica (2020)
  • Harlequin (2024)

Singuli ex The Fame:

  • Just Dance (2008)
  • Poker Face (2008)
  • Eh, Eh (Nothing Else I Can Say) (2008)
  • Lovegame (2008)
  • Paparazzi (2009)

Singuli ex The Fame Monster:

Singuli ex Born This Way:

Singuli ex ARTPOP:

Singuli ex Joanne:

  • Perfect Illusion (2016)
  • Million Reasons (2016)
  • Joanne (Where Do You Think You're Goin?) (2017)

Singuli ex Chromatica:

  • Stupid Love (2020)
  • Rain On Me [cum Ariana Grande] (2020)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  1. "Once you learn how to think about art, you can teach yourself"