Jump to content

Catacumbae

E Vicipaedia
In catacumbis Lutetiae

Catacumbae coemeteria subterranea sunt. Verbum plerumque cum urbe Roma coniungitur, sed etiam multis aliis urbibus - ut puta Lutetiae - catacumbae sunt.

Primus locus "ad catacumbas" vocatus fuit multitudo sepulcrorum subterraeneorum inter secundum et tertium milliarium Viae Appiae Romae sita, ubi inter alia corpora apostolorum Petri et Pauli sepulta esse traduntur. Verbum catacumbae est originis incertae, forsitan a nomine loci deductum aut ex verbis cata tumbas (Graece: κατά + τύμβος, "inter sepulcra") ortum. Initio solas Catacumbas Romanas denotavit, sed anno 1836 ad omnia coemeteria subterranea denotanda extensum est.[1]

Nexus interni

  1. "Catacombs", Lexicon etymologicum interretiale.
Romae

Haec stipula ad Romam spectat. Amplifica, si potes!