Betacismus
Betacismus (ob nomen litterae beta) est in linguistica mutatio sonorum, in qua pronuntiatus litterarum v (consonantica) et b confusae sunt ([b] et [β] pro [v] et vice versa).
[v] in [b] aut [β]
[recensere | fontem recensere]Proprium est betacismus in linguis Romanicis paeninsulae Ibericae (Hispanica, Catalana, Gallaica, Lusitanica septentrionalis). Quod in linguis palaeohispanicis non erat sonus pro [v] (simul in hodierna lingua Vasconica), Hispani distinctionem inter [b] et [v] non sciebant. Ita sententia Iulio Caesari Scaligero tributa, Beati Hispani quibus vivere est bibere.[1]
[b] aut [β] in [v]
[recensere | fontem recensere]In lingua Neograeca, littera beta sonum [v] habet, dum in lingua Graeca erat [b]. Similiter, in lingua Hebraica hodierna sonus [b] (scriptum <ב>) in [β] et tandem in [v] mutavit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Attributio a Victore Hugo facta (Citatio), sed incerta: vide Charles Samaran, Le dicton "Felices populi quibus vivere est bibere" est-il ou non de Scaliger? Augustae Auscorum, 1958 (Citatio)
Nexus interni
Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes! |