Carmenta
Carmenta (vel fortasse rectius Carmentis)[1], una ex Camenis, a Vergilio poeta tamquam mater Evandri[2] (quem genuerat vel ex Mercurio[3] vel ex alio patre) et "fatidica" (id est futura praedicens quae fato iam destinata essent) in Aeneidem inducta est. Nonnulli Carmentam etiam Italos homines litteras docuisse voluerunt[4].. Hae fabulae a nomine eius ductae sunt: nam dea carminum visa est[5]. Post Vergilium Ovidius poeta quoque narravit ut Carmenta vaticinationibus suis filium Evandrum ex Arcadia, unde pulsi erant, usque ad fatalem locum, id est Palatinum montem, velut Sibylla quaedam, duxerit: in quo monte novam urbem Pallanteum condidere et Herculem Aeneamque hospites acceperunt. Addit Ovidius deas Porrimam et Postvertam, Carmentae "sive sorores sive fugae comites", cum ea ex Arcadia fugisse.[6]
At revera non e Graecia in Latium venit sed antiquissima dea Latina est: flaminem enim sibi proprium habebat. Ab eius nomine porta Carmentalis[7] Romae dicta est. Carmentalia porro feriae in eius honorem bis mense Ianuario coram pontificibus[8] celebrabantur (11 et 15 Ianuarii). A matronis maxime colebatur quod patrona praegnantium feminarum erat, seu singula seu in duabus personis, si recte Varro explicavit ("Carmentes, quarum altera Postverta cognominatast, Prosa altera, a directi perversique partus et potestate et nomine");[9] ita et alibi plurali numero designantur Carmentes.[10]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Antequam in Italiam veniret, Graecum nomen eius secundum mythographos fuit sive Themis (Dion. Hal. I,31,1) sive Nicostrate (OGR V,2).
- ↑ Apud Plutarchum contra uxor Evandri dicitur.
- ↑ Sic Dionysius Halicarnassensis et Pausanias qui eam filiam fluminis Ladonis in Arcadia faciebat (VIII.43.2). At nec Vergilius nec Titus Livius nec Ovidius qui etiam Evandrum nobiliorem materno genere fuisse adfirmat quam paterno.
- ↑ Hyg. 277. Titus Livius I,7.
- ↑ Quam etymologiam ab omnibus auctoribus antiquis probatam rectam esse Georgius Dumézil putat ( La religion romaine archaique Payot,1987, pp 396-398). At aliis eruditis haec etymologia popularis visa est.
- ↑ Ovidius, Fasti 1.633-634.
- ↑ Quae porta, inter Tiberim et Capitolium sita, nomen aliud "Portam Sceleratam" accepit post cladem a Fabiis in bello adversus Veientes ad Cremeram acceptam (anno 477 a.C.n..)
- ↑ Ovid., Fasti I,462 : "pontificale sacrum".
- ↑ Varro apud Gellium, Noctibus Atticis 16.16.4
- ↑ Augustinus, De civitate Dei 4.11; Servius grammaticus ad Aeneidem 8.336.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Dionysius Halicarnassensis, libro primo Antiquitatum Romanarum cap. XXXI-XXXII.
- Hyginus mythographus, Fabulae 277.
- Origo gentis Romanae capitibus quinto et sexto.
- Ovidius, libro primo Fastorum 461 sqq. et libro quinto 95-98 et libro sexto 529sqq.
- Plutarchus, Vita Romuli capitulo XXI.
- Titus Livius libro primo Ab Urbe condita capite septimo
- Strabo, Geographica V.3.3
- Vergilius libro octavo Aeneidis versibus 335 - 340.
- "... Nymphae priscum Carmentis honorem
- Vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros
- Aeneadas magnos et nobile Pallanteum"
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Marco Fucecchi, "Carmenta ed Egeria : due ispiratrici silenziose nei Fasti di Ovidio", Dictynna, 2017: 14.
- Charles Guittard, "« Carmen » et « Carmenta » : chant, prière et prophétie dans la religion romaine" in Chanter les dieux: Musique et religion dans l'Antiquité grecque et romaine, Presses universitaires de Rennes, 2001: 173-180
- Paola Mazzei, "Alla ricerca di Carmenta: vaticini, scrittura e votivi", Bullettino della Commissione Archeologica Comunale di Roma, 2005: 61-81
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Carmen, Carmenta, Canens...
- Hederich, Benjamin: "Carmenta" - apud: Gründliches mythologisches Lexikon. Lipsiae 1770, col. 634-636
- "Carmenta" - apud: Pierers Universal-Lexikon, tomus 3, Altenburgi in Misnia 1857, p. 699
- Carmenta in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft