Jump to content

Zyklon B

Latinitas bona
E Vicipaedia
Pittacia Zyklon B ex Dachani castris carceralibus pro indiciis in iudiciis Norimberhensibus adhibita.
Grex fumigationis Novae Aureliae, 1939. Vascula Zyklon videri possunt.

Zyklon B (Theodisce, 'Cyclonum B', 'Huracanum B') fuit nomen commerciale pesticidae in icyanido conditi et in Germania annis 1920 excogitati. Quae in cyanido hydrogeni, chemia ad oculos irritandos designata, et uno ex nonnullis adsorbentibus sicut terra diatomacea consistit. Innotuit haec merx usu a Germania Nazistica inter Holocaustum ad millionem hominum necandum in conclavibus gasii ad Auschwitz-Birkenau, Majdanek, et alia castra exterminationis instructis.

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Zyklon B spectant.