Jump to content

Vita aeterna

E Vicipaedia
Scala Paradisi, icon in monasterio Sanctae Catharinae in monte Sinai asservata et saeculo duodecimo facta, scalam Iacobi (Gen 28,11) secundum Ioannis Climaci interpretationem demonstrat: Quidam monachi in caelum ascendunt, alii a daemoninbus tracti deorsum cadunt.

Vita aeterna est terminus theologiae Christianae, Iudaicae et Islamicae continuatam vitam post mortem valens.

In pentateucho, antiquissima Bibliorum parte, vita aeterna soli Deo competit. In posteris autem libris biblicis etiam "iustis" vita aeterna promittitur. Novum Testamentum saepius de hominum vita aeterna loquitur. Eam donum Dei esse, quod solum iis daretur, qui in Christum crederent.

In religione Christiana eschatologia de vita aeterna commentatur, resurrectionem mortuorum et vitam aeternam exspectat.

Etiam Coranus vitam aeternam ab Allāh datum iri dicit. Angelus animas ad iudicium ducit. Cum mortuus vitam bonis factis atque fide secundum voluntatem Allāh Dei perfecisset, peccatis remissis aditus in paradisum (Dschanna) patet, sin aliter damnatio aeterna (Dschahannam) imminet.

Biblia et religio Christiana

[recensere | fontem recensere]

In evangeliis synopticis et in epistulis Pauli apostoli vita aeterna res futura videtur, quae post iudicium finale fore exspectatur.

Mc 10,29-30: (29) Ait Iesus: Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium, (30) qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam.
Mt 18:8-9: (8) Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum et proice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum. (9) Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum et proice abs te: bonum tibi est unoculum in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.
Mt 25,31-46: (31) Cum autem venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super thronum gloriae suae. (32) Et congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis, (33) et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. (34) Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: “Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. ( ... ) (41) Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: “Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est Diabolo et angelis eius. ( ... ) (46) Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam.

Aliter Evangelium secundum Ioannem vitam aeternam iam hac in vita incipere posse dicit (Io 5,24): Amen, amen dico vobis: Qui verbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam, quod quidam theologi "eschatologiam inauguratam" nuncupant.[1]

Persuasio Christiana tralaticia vitam aeternam post secundum adventum Iesu Christi, quae est causa resurrectionis mortuorum, fore exspecat. Symbolum Nicaenum Constantinopolitanum profitetur: Et expecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi sæculi. Quod et Augustinus in libro Confessionum affirmat dicens: Audieram enim ego adhuc puer de vita aeterna nobis promissa per humilitatem domini dei nostri descendentis ad superbiam nostram; et signabar iam signo crucis eius et condiebar eius sale, iam inde ab utero matris meae, quae multum speravit in te.[2]

Catechismus Catholicae Ecclesiae in paragraphis 1015-1019 verba de vita aeterna ad compendium sic confert:

1015 "Caro salutis est cardo".[3] Credimus in Deum qui est carnis Creator; credimus in Verbum carnem factum ut carnem redimeret; credimus resurrectionem carnis, culmen creationis et redemptionis carnis.
1016 Anima per mortem a corpore separatur, sed in resurrectione Deus vitam incorruptibilem corpori nostro reddet transformato, illud iterum nostrae coniungens animae. Sicut Christus resurrexit et in aeternum vivit, omnes nos ultimo resurgemus die.
1017 "Credimus [...] veram resurrectionem huius carnis, quam nunc gestamus".[4] Seminatur tamen in sepulcro corpus corruptibile, resurgit corpus incorruptibile,[5] "corpus spiritale" (1 Cor 15,44).
1018 Consequenter ad peccatum originale, homo debet corporalem subire mortem "a qua [...] si non peccasset subtractus fuisset".[6]
1019 Iesus, Filius Dei, mortem pro nobis est libere passus in totali et libera submissione voluntati Dei, Patris Sui. Sua Morte vicit mortem, possibilitatem salutis omnibus sic aperiens hominibus.
  1. George Eldon Ladd, A Theology of the New Testament (1993). ISBN 0-8028-0680-5.
  2. Augustinus, Confessiones, Caput XI.
  3. Tertullianus, De resurrectione mortuorum, 8, 2: CCL 2, 931 (PL 2, 852).
  4. Concilium Lugdunense II, Professio fidei Michaelis Palaeologi imperatoris: DS 854.
  5. Cf. 1 Cor 15,42
  6. Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 18: AAS 58 (1966) 1038.

Nexus interni

Si plus legere vis

[recensere | fontem recensere]