Jump to content

Salvatio

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Salus (discretiva).

Salvatio, sive salus, est notio principalis plurium religionum, quae uniuscuiusque finem extremam, ut homo sive mundus ab omnibus malis et miseria liberetur, significat. Imprimis in Christiana atque in Gnosticismo salvatio redemptionem animae a peccatis cum consequentiis eorum, ut puta poenis aeternis, valet.[1][2] Etiam notio illuminationis in Buddhismo saepe salvatio vertitur. Itaque in philosophia religiosa et scientia religionum hae religiones saepe religiones salvatrices appellantur. Studium thologicum salvationis Soteriologia appellatur.

Religio Iudaica

[recensere | fontem recensere]

In religione Iudaica redemptio (Hebraice: גְּאוּלָּה‎ ge'ulah) Deum biblicum (sive JHVH) populum Israel ex variis exsiliis sive ex diaspora reduxisse et etiam in futuro reductucturm significat. Principalis populi salvatio fuit exodus ex Aegypto (vide: Liber Exodus), quae quotannis in Pascha admonentur. Secundum prophetas veniet dies, quo Messias Iudaeos una cum fidelibus gentium ad nova Hierosolyma congregabit. Prophetia Ezechielis (37,24-28) hanc exspectationem ita complectitur: Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum; in iudiciis meis ambulabunt et mandata mea custodient et facient ea. Et habitabunt super terram, quam dedi servo meo Iacob, in qua habitaverunt patres vestri; et habitabunt super eam, ipsi et filii eorum et filii filiorum eorum usque in sempiternum, et David servus meus princeps eorum in perpetuum. Et percutiam illis foedus pacis, pactum sempiternum erit eis, et fundabo eos et multiplicabo; et dabo sanctuarium meum in medio eorum in perpetuum, 27 et erit habitaculum meum in eis, et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus; 28 et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israel, cum fuerit sanctuarium meum in medio eorum in perpetuum.

Homo singularis salvetur necesse non est, quod religio Iudaica est religio popularis et praeterea doctrina peccati originalis abest.[3][4] Ut membrum populi Iudaeus Thora, legem Moysi a Deo datam, in vita sua complere nititur. Maximi momenti est confessio fidei in unum Deum, Hebraice שְׁמַע יִשְׂרָאֵל (šma‘ yiśra’el) dictum (Dtn 6,5-9): Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua. Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo, et inculcabis ea filiis tuis et loqueris ea sedens in domo tua et ambulans in itinere, decumbens atque consurgens; et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque quasi appensum quid inter oculos tuos, scribesque ea in postibus domus tuae et in portis tuis.[5]

In Amidah prece, quae a Iudaeis orthodoxis quater in die recitatur – adventus Messiae rogatur, qui Israel ex omninbus malis salvetur. Salvatio, quae Tikkun Olam (Hebraice תיקון עולם ‚reparatio mundi‘) appellatur, in Cabbala magnam partem agit.

Religio Christiana

[recensere | fontem recensere]
Allegoria salvationis ab Antonio Heusler circa annum 1555 picta, Museum Nationale Varsoviensis.
Allegoria salvationis a Wolf Huber circa annum 1543 picta, Museum Historiae Artis (Vindobona).

Doctrina Christiana incarnationem mortemque Iesu Christi fines consilii divini ab aeterno instituti interpretatur, quo homines peccato originali laborantes salvarentur. Secundum Acta Apostolorum (2,23-24) hunc definito consilio et praescientia Dei ... traditum, ... Deus tertio die suscitavit, solutis doloribus mortis. Iesus Christus mortuus est pro peccatis hominum (1 Cor 15,3). Hoc Christi sacrificium est unicum et omnibus hominibus offert viam ad vitam aeternam.

In Catechismo Catholicae Ecclesiae legitur (616-618): Hic amor in finem sacrificio Christi confert valorem Redemptionis et reparationis, expiationis et satisfactionis. Ille nos omnes cognovit et amavit in vitae Suae oblatione. ( ... ) Nullus homo, etiamsi omnium esset sanctissimus, capax erat omnium hominum peccata sumendi super se seque offerendi in sacrificio pro omnibus. Exsistentia Personae divinae Filii in Christo, quae superat simulque amplectitur omnes personas humanas, et quae Eum Caput totius constituit humanitatis, Eius sacrificium redemptivum pro omnibus possibile facit. ( ... ) Crux unicum est sacrificium Christi unius mediatoris inter Deum et homines. Sed quia, in Sua Persona divina incarnata, cum omni homine quodammodo Se univit, hominibus cunctis possibilitatem offert ut, modo Deo cognito, [...] Paschali mysterio consocientur.

In doctrina explicanda autem inter theologos multae ac variae disputationes ortae sunt, quae etiam ecclesias dividunt.

Pelagius doctrinam peccati originalis ab Augustino Hipponensi doctam renuit, quin etiam hominem natura bonum ac capacem praeceptorum Dei peragendorum habuit. Donatisti contra certos hominum greges a salute excluserunt. Erant etiam, qui apocatastasin, id est restaurationem omnium rerum et annihilationem inferni professi sunt, ut puta Origenes et Iohannes Scotus Eriugena. Qui omnes ab Ecclesia Catholica haeretici damnati sunt.

Augustinus saeculo quarto et quinto doctrinam peccati originalis explicavit: Omnem hominem, quia ab ipsa generatione sit labe peccati Adami affectus, peccata concupiscere et ita a Deo separari. Vi baptismatis, quod ex sacrificium Christi in cruce scaturivisset, purgari et in communionem divinam accepi. Augustinus et arbitratus est, liberos sine baptismate mortuos et itaque peccato originale maculatos in caelum venire non posse.

Tempore reformatione soteriologia iterum maxime disputata est. Martinus Luther declaravit hominem sola fide iustificari et sola gratia salvari posse. Ioannes Calvinus supremum profitetur dominatum Dei erga salutem hominis vi praedestinationis, id est partem hominum ad salutem, alteram ad damnationem determinatam esse hominibus nihil ad iudicium valentibus. Secundum Calvinum Christus tantum pro salvatis, non autem pro omnibus mortuus est. Similis erat doctrina Iansenismi saeculi decimi septimi.

Religio Islamica

[recensere | fontem recensere]

In religione Islamica salvatio est aditus in paradisum, qui hominibus in Allāh et nuntium eius (Islam) credentibus promissus est. Qui non credunt excluduntur.

Multis musulmanis persuasum est sortem hominum cum diebus nativitatis et mortis ab Allāh determinatam esse. De fide ab angelis mortis nominibus Munkar et Nakir inquisiti Musulmannis fidelibus supra pontem in paradisum ire licebit, alii in infernum detrudentur.

Cum Coranus variis locis et omnipotentiam Dei et hominis liberum arbitrium iuxtaponit, theologi usque ad hunc diem disputant, qualis sit ratio inter ea.

In Buddhismo illuminatio maximi momenti est. Vita hominum salute carens est plena dolorum, quod felicitas stabilis non est. Recta cogitando (vide: quattuor veritates) et agendo dolores superari possunt. Salus bona Karma colligenda ac mala Karma evitanda attingitur. Octupla Via Nobilis ad finem fert, qui nomine Nirvana (dissipatio vel exstinctio) appellatur. Haec est liberatio ex circulatione reincarnationis. Huic non salvator opus est, sed homo ipse capax est sui liberandi sive salvandi.

  1. Salvation. Oxford English Dictionary (ed. 2.). Oxford University Press. 1989: The saving of the soul; the deliverance from sin and its consequences.
  2. salvation – religion. Encyclopædia Britannica.
  3. Salvation – Afterlife, Divine Plan, Atonement, and Cosmic Struggle, Britannica". britannica.com. 1999 (visum die 06.11.2024).
  4. "How Does a Jew Attain Salvation?" (visum die 06.11.2024).
  5. Petuchowski, Iacobus (1994). Das Judentum (W. Kohlhammer: Stuttgart), p. 434 (ISBN 3-17-010269-9).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • George C. Anawati: La notion de „péché originel“ existe-t-elle dans l’Islam? In: Studia Islamica. 31, 1970, ISSN 0585-5292, p. 29–40.
  • Adel Theodor Khoury, Peter Hünermann (ed.): Was ist Erlösung? Die Antwort der Weltreligionen. Herder, Friburgi Brisgoviae et al. 1985, ISBN 3-451-08181-4 (Herderbücherei 1181).
  • Nyanatiloka Mahathera: Grundlagen des Buddhismus. Vier Vorträge des Ehrenwerten Nyāṇatiloka Mahāthera. Jhana-Verlag, Uttenbühl 1995, ISBN 3-928396-11-0.
  • Dorothea Sattler: Erlösung? Lehrbuch der Soteriologie, 2. ed., Friburgi Brisgoviae 2023.