Jump to content

Vicipaedia:Fons

E Vicipaedia

VP:FONS

Ecce regula Vicipaediana consensu instituta, cui quemque oportet obtemperare atque oboedire.
Quam si vis repudiare, noli textum mutare, nisi prius illic ceterorum assensum eris adeptus.

Diese Seite auf Deutsch lesen Read this page in English Leer esta página en español

Haec pagina specialiter tractat quare, quando et quomodo fontes afferas ; et quid agendum sit cum fontibus caremus.

Quaestiones

[fontem recensere]

Vicipaedia est encyclopaedia, et sicut encyclopaedia ad omnia facta ibi notata sustinenda oportet fontes adhibere :

  • ut auctoritatem Vicipaediae adaugeas ;
  • ne crimine plagiario accuseris ;
  • ut, si de re ambigatur, textum a te editum demonstres non esse ex privato productum ;
  • ut quemvis lectorem vel editorem sinas rem a te prolatam probare ;
  • ut lectores sinas aliquid novi de argumento rei a te dissertae addiscere.

Debes fontes afferre post quicquam quod provocari potest. Exempli gratia :

  • Facta ;
  • Omnia nomina propria ;
  • Tempora ;
  • Quandoque potes in biographiis.

Quomodo possumus fontes afferre ?

[fontem recensere]

Omnibus oportet omnes regulas infra datas sequi. Quamquam multi libri fontibus utuntur parenthesibus, exempli causa (Smith, 2008) adhibitis indiceque bibliographica postea data, multum Vicipaediae decet universis fontibus in textus linea adhibere ne ulla veritas falsificare possunt. Possumus citationem in textus linea adhibere sic :

  • Imprime in paginam:
    <ref>Imprime fontes hic.</ref>
  • Si vis fontem saepius quam semel in pagina propria citare, tempore primo imprime quod sequitur:
    <ref name="nomen-fonti">Imprime fontes hic.</ref>
  • Cum rursus velis citare ex eodem fonte, modo scribe:
    <ref name="nomen-fonti"/>
  • Deinde pars fontibus facienda tibi est in fundo paginae quae debet sic scribi:
    == Notae ==
    <references/>

Quid agendum sit cum fontibus caremus ?

[fontem recensere]

Nisi ullum fontem potes testem citare, quin {{Fontes desiderati}} vel {{Citatio desiderata}} formulis utaris? Ita fieri potest, ut fonte addito formula a te inserta brevi removeatur.

Vide etiam

[fontem recensere]