Tus
Appearance
Tus (-ris, n.) est resinum arboris generis Boswelliae, praesertim speciei Boswelliae sacrae.
De vocabulo
[recensere | fontem recensere]Tus vel thus, fortasse a Graeco θύος 'holocaustum, immolatio' deductum, fuit nomen apud Romanos antiquos usitatum, cui nomen adiectivum est tureus. In versione Vulgata Bibliorum praeter tus apparet nomen libanus, a Graeco λίβανος (confer Hebraicum לְבוֹנָה).[1] Apud scriptores Medii Aevi reperitur forma olibanum, a Graeco ὁ λίβανος vel ab Arabico اللُّبَّان al-lubbān deductum.[2] Francum (vel liberum) incensum, aliud turis nomen mediaevale,[3] signficat incensum purum et exquisitum.[4]
Usus resini
[recensere | fontem recensere]Tus, exemplum incensi, calefit (non incenditur) ut fumum odoris suavis emittat. Praesertim in ritibus religiosis usurpatur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Sirach 24:21.
- ↑ '"Trésor de la langue française, s.v. "oliban".
- ↑ Confer Anglicum frankincense.
- ↑ Dictionary of Medieval Latin from British Sources, s.v. "incensum".
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Tus spectant. |