Thera
Thera | |
---|---|
Θήρα / Σαντορίνη | |
Positura | |
Positura maritima | Aegaeum mare |
Geographia physica | |
Archipelagus | Cyclades |
Area | 92.5 km² |
Altitudo maxima | 846.00 m |
Geographia politica | |
Civitas | Graecia |
Regio | Aegaeum Australe |
Demi | Thera |
Locus medius | Thera (urbs) |
Demographia | |
Numerus incolarum | 13725 (2010)[1] |
Spissitudo | 148 incolae per km² |
Postscripta | |
Postscripta | Insulae Graeciae |
Tabula geographica | |
Archipelagus Santorine cum insula Thera |
Thera (Graece Θήρα; Neograece potius Σαντορίνη) est nomen et archipelagi et insulae eius principalis a Creta ad boream versa, in catena insularum Cycladum inclusa. Hodie (Neograece) archipelagus potius Santorine, insula principalis Thera appellatur. Anno 2010 archipelago erant 13725 incolarum, quarum maxima pars in insula Thera habitabant. Ex administratione Graeca anno 2010 reformata (vide: Libellus Callicratis) pariter est demus et regionalis unitas regionis Aegaei Australis.
Nomen insulae
[recensere | fontem recensere]Ut apud Pausaniam et Herodotum legitur insula ex gleba terrae ab Argo in mare iacta orta esse credebatur. Quam initio nomine Καλλίστη ("pulcherrima") Phoenices inhabitavisse. Octo generationibus post hic (secundum Pausaniam) Theras, Autesii filius, coloniam Spartanam condidit, cuius nomen Θήρα (Thera) ex conditoris nomine deductum esset. Veneti insulam saeculo duodecimo Sanctam Irenen vocaverunt, quod nomen a basilica palaeochristiana nomine Άγια Εἰρήνη prope hodiernam Perissam repetit. Ex quo Santorine (Σαντορίνη) profectum est.
Situs et loci natura
[recensere | fontem recensere]Archipelagus Santorine in Aegaeo mari meridiano fere 120 km a Creta in septentriones versus iacet. Insulae proximae sunt Anaphe 22 km et Ios 19 km a septentrionibus et Melos circiter 77 km a boreo-occidenti sitae.
Insulae Thera, Therasia et Aspronesium sunt margo calderae aquis maris impletae, cui insulae Palaea Cameni et Nea Cameni mediae sunt. Diametros archipelagi est fere 16 km, tota area circiter 92.5 km². Quod geologiam attinet etiam insulae Christiana et mons ignifer submarinus Columbus ad archipelagum Santorines pertinent.
Mons ignfer Therae una cum Cycladibus motu tectonico ortus est, cum in Aegaeo australi Lamina Africana et Lamina Eurasiana collisae sunt. Nucleus insulae ex lapidibus metamorphicis 200-40 millionibus annis ante nati constat. Qui hodie tantum summo in monte (Propheta Elia, 576 m) videntur. Ad hoc lapides vulcanici venerunt, qui minimum duodecim eruptionibus a Pleistocaeno (id est 1.8 millionibus annis ante hunc diem) orti sunt. Iam aetate Minoa archipelago fere formam hodiernam (una insula media in caldera inclusa) fuisse conicitur.[2]
Archaeologus Graecus Spyridon Marinatos anno 1939 opinionem maxima Therae eruptione Culturam Minoam deletam esse protulit (et Platonis Atlandidem memoriam illius eventus esse credens), quae adhuc varie disputatur.
Administratio
[recensere | fontem recensere]Archipelagus ab anno 1997 in duo communia divisa erat: Insula septentrionalis una cum insulis Therasia, Hagio Nicolao et Cimina communem Oeam (Κοινότητα Οίας) effecerunt, maxima insulae pars cum aliis insulis demum Theram (Δήμος Θήρας), cuius locus medius erat urbs homonyma. Administratione anno 2010 reformata (vide: Libellus Callicratis) duo communia in unum demum Theram coniuncta sunt, qui nunc totum archipelagum amplectitur. Ad demum Theram praeterea insulae Christiana (Χριστιανά) fere 18 km in austro-occidentem versus sitae, Ascania (Ασκανιά) et Eschate (Εσχάτη) necnon insulae parvae Anydros (Άνυδρος) vel Amorgopula (Αμοργοπούλα) pertinent, quae paene 25 km a Thera in boreo-orientalem versae iacent.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Numerus incolarum, ut invenitur in Libello Callicratis a ministerio rerum domesticarum Graeciae mense Maio anno 2010 edito (Neograece).
- ↑ Walter L. Friedrich: Feuer im Meer. Der Santorin-Vulkan, seine Naturgeschichte und die Atlantis-Legende. Spektrum Akademischer Verlag, Heidelbergae 2004 (2. Ed.). ISBN 3-8274-1582-9
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Strabo, Geographica libro decimo capite quinto 1
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- J. Theodore Bent, The Cyclades, or Life Among the Insular Greeks (Londinii: Longmans Green, 1885) pp. 104-150 (Anglice)
Nexus interni
Agathonesium • Amorgos • Anaphe • Andros • Antiparos • Astypalaea • Calymnos • Carpathos • Casos • Cea • Chalce • Cimolos • Cos • Cythnos • Ios • Leros • Lipsi • Megiste • Melos • Myconos • Naxos • Nisyros • Paros • Patmos • Pholegandros • Rhodos • Seriphos • Sicinos • Siphnos • Syme • Syros • Telos • Tenos • Thera | |