Salmacis
In mythologia Graeca Salmacis (Graece: Σαλμακίς) erat naias ea quae Hermaphroditum rapuit ac sese cum illo miscuit. Fonti vel stagno, quod nympha in Caria incolebat, idem nomen fuit.
De nympha
[recensere | fontem recensere]Secundum Ovidium Salmacis non fuit, ut aliae nymphae, comes Dianae nec venatu gaudebat. Contra otio et cura formosi corporis sui delectabatur. Cum vero filius Hermae et Aphrodites, Hermaphroditus, venustate et pulchritudine eximia adulescens, stagnum appropinquavit et in aquam ingressus est, amore perdita Salmacis tam fortiter eum amplexa est ut miser puer non iam elabi potuerit. Porro deos precata est ut in ceterum velut una forma essent nec umquam diiungi possent. Voto exaudito Hermaphroditus postea nec vir nec femina fuit sed utrumque, quia cum corpore Salmacidis commixtus erat.
E qua fabula in biologia hodieque virentia vel animalia -ut cochleae exempli gratia- quae utriusque sexus proprietates habent hermaphrodita dicuntur.
Non fuit Salmacis sola nympha in mythologia Graeca quae formosos pueros raperet[1] : etenim Hylas quoque, Herculis deliciae, a Naiadibus raptus est. Itaque antiqui formosos pueros per iocum monere solebant caverent Lunam et Nymphas, quia istae deae cupidae adolescentium amoris esse narrabantur. Certe omnibus temporibus pueri propter aquam ludentes periclitantur...
De fonte
[recensere | fontem recensere]Salmacidis fons, liquidissimis undis praeclarus, in Caria apud Halicarnassum situs erat. Male audiebat : nam viri iis aquis lavantes emolliri dicebantur atque adeo effeminari. Huius facti poeta Ovidius rationem reddit votum excogitans Hermaphroditi parentes precantis, quandoquidem ipse virilitatem suam amisisset, ut in posterum
- "quisquis in hos fontes vir venerit, exeat inde
- semivir et tactis subito mollescat in undis!"[2]
Ac statim Hermes et Aphrodite votum filii sui ratum fecere. At antiquis iam temporibus Vitruvius negat vim huiuscemodi aquam habere posse et longe aliam rationem inanis famae reddit.
Quam fabulam Quintus Ennius iam noverat, qui in tragoedia quadam ignavum, ut videtur, hominem "Salmacida" appellat[3].
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Publius Ovidius Naso, libro quarto Metamorphoseon 285-388.
- Strabo, Geographica XIV.2.16.
- Vitruvius libro secundo De Architectura capitulo 8 (12).
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Charles Landelle, "Salmacis", The Art Journal, 1878ː 18-19
- M. Robinson, "Salmacis and Hermaphroditus: When Two Become One: (Ovid, Met. 4.285-388)", The Classical Quarterly, 1999ː 212-223
- Allen J. Romano, "The Invention of Marriage: Hermaphroditus and Salmacis at Halicarnassus and in Ovid", The Classical Quarterly, 2009ː 543-561
- Lauren Silberman, "Mythographic Transformations of Ovid's Hermaphrodite", The Sixteenth Century Journal, 1988ː 643-652
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Vicimaedia communia plura habent quae ad Salmacem spectant
- Hederich, Benjamin: "Salmacis" - apud: Gründliches mythologisches Lexikon, Lipsiae 1770, col. 2153-2154
- Vollmer, Wilhelm: "Salmacis" - apud: Wörterbuch der Mythologie, Stutgardiae 1874, p. 404
- Augustus Gulielmus de Schlegel: "Salmacis" (sonetum) - apud: Sämtliche Werke, tomus 1, Lipsiae 1846, p. 330-331
- Salmacis apud theoi.com