Jump to content

Hylas

E Vicipaedia
"Hylas raptus": opus sectile quarti saeculi, e basilica Iunii Bassi.

In mythologia Graeca Hylas (Graece Ὕλας), filius Theiodamantis[1], regis Dryopum, fuit comes studiose dilectus Herculis. Inter formosissimos ephebos ab Hygino numerabatur.

Ad Colchos cum Argonautis proficiscens, Hercules Hylan ephebum secum duxit. Sed cum in litore Mysiae aquam traheret, nymphae Hamadryades, tam formosi corporis cupidae, puerum in fontem altum rapuerunt, nec iam visus est in terris Hylas. Flens ac gemens delicias suas Hercules diu quaesivit, frustra nomen amatum clamans. Ac dum in montibus vagatur, Argonautae sine eo navem Argo solverunt et profecti sunt. Valerius Flaccus hunc casum insidiis Iunonis imputat, Herculem odio inexpiabili persequentis. Nam postquam deam heroi faventem, Minervam, ablegavit, nymphae Dryopi adfirmat Hylan electum esse qui maritus eius fieret. Post nonnullos dies Hylas ipse in somnio visus maestum Herculem solari conatus est. Quae omnia in monte Arganthonio in Bithynia non procul ab eo loco ubi postea condita est urbs Prusias evenisse vulgo tradebantur[2].

Elegiam leporis plenam de Hylae raptu scripsit Propertius[3], quem multa post saecula francogallicus poeta Andreas Chénier in Bucolicis suis imitatus est[4].

"Hylas raptus" a Iohanne Gulielmo Waterhouse pictus
  1. Theodamas ob saeva facta ab Hercule interfectus est. Tum Hylan puerum secum duxit. Sic scripsit Hyginus in enumeratione Argonautarum : "Hylas Theodamantis et Menodices nymphae Orionis filiae filius, ephebus, ex Oechalia, alii aiunt ex Argis"
  2. Strabo, Geographica XII.4.3
  3. Poema Propertii. Albert Foulon, "Properce 1, XX: originalité, alexandrinisme et romanité", Vita Latina, 2007: 2-12. William J. McCarthy, "Propertius 1, 20: Ὕλας εἰς ἠχώ", Hermes, 1981: 196-206.
  4. Poema Andreae Chénier
Opus tessellatum Italicae servatum (saec. II).
Nymphae Hylan circumdant. Henrietta Rae circa 1909 pinxit.

Plura legere su cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]