Jump to content

Quadrans

E Vicipaedia
Aes grave : quadrans circa 275 a.C.n. conflatus. 80gr.18. Aper currens. Tres globuli = tres unciae.

Apud antiquos Romanos quadrans (-tis, masc.) erat quarta pars alicuius mensurae ac in primis nummus, aeneus sub consulibus, cuprinus sub imperatoribus, qui quartam partem assis pendebat et valebat[1]. Tertio saeculo a.C.n. ineunte as libralis erat ; itaque primus quadrans circiter 81 gr. pendebat (quartam partem librae Romanae). Terruncius quoque nonnumquam nominabatur quia tres uncias valebat (duodecim unciae in libra erant), quod significabatur tribus globulis in nummis expressis.

Sub consulibus

[recensere | fontem recensere]
Aes grave : quadrans conflatus inter 230 a.C.n. et 215 a.C.n. Caput Herculis pelle leonis tectum/Prora navis. Tres globuli.

Antiquissimi quadrantes assesque reperti a peritis rerum huiusmodi hominibus hodie putantur circa 280 a.C.n. editi fuisse. Primo, cum as libralis fuit, quadrans tres uncias pendebat, id est circiter 81 grammata (libra Romana = circiter 325 gr.). Graviores tum erant quam ut cudi possent : itaque in formam conflabantur et res nummaria Romana illius temporis ab historicis monetae "aes grave" vocata est.

Tempore vero secundi belli Punici (quod tempus difficile aerario Romano fuit) pondus assis paucis annis per gradus usque ad sextam partem librae imminutum est, ac mox secundo saeculo ineunte etiam ad duodecimam partem, qui as ea ratione uncialis dictus est : itaque secundo saeculo a.C.n. quadrans quartunciam aeris, id est circiter 6 gr.75, pependit ac non iam conflatus sed cusus fuit. De iusto pondere loquor ; re ipsa aliquanto leviores esse solebant quia nummus aeneus Romae magna parte fiduciarius fuit nec pondera adamussim observabantur.

Variae primo imagines in quadrante fuerunt sed ab annis circiter 230/225 a.C.n. semper fuerunt ex una parte caput Herculis cum pelle leonis, ex altera prora navis : ita res permansit usque ad Augustum. Nisi quod secundo saeculo etiam nomen magistratus monetarii in quadrantibus legebatur et post 140 a.C.n., cum as ad semunciale pondus redactum est (13g 50) et sedeni asses in singulis denariis fuerunt, novam seriem nummorum aeneorum percusserunt, quadrantibus inter 3 et 4g pendentibus. Econtra prima parte primi saeculi a.C.n. nummi aenei raro cudebantur, ingenti numero prius percussorum nummorum utebantur Romani.

Sub imperatoribus

[recensere | fontem recensere]
Quadrans a triumviro Publio Betilieno Basso percussus. 5 a.C.n.

De pondere et valore

[recensere | fontem recensere]

In re nummaria ab imperatore Augusto instituta[2] quadrans fuit parvolus nummus ex cupro, qui circiter 3gr.38[3] pendere debebat. Tum minimus nummus Romanus erat et pretium introitus in balinea publica. Ratio nummorum ea erat :

Cum pretia rerum in infinitum gliscerent ac nihil iam quadrante emi posset, tempore imperatoris Antonini Pii quadrantes Romae cudi desierunt.

De inscriptionibus et imaginibus impressis

[recensere | fontem recensere]
Quadrans imperatoris Domitiani. De rhinocerote in amphitheatrum producto vide sis Martialis Epigrammata.

Augusto imperatore nomen triumvirorum monetalium in nummo inscriptus erat cum litteris SC[4] quae notant Senatusconsulto : pactum enim erat ut senatus monetae aeneae praeesset, dum Imperator monetam argenteam et auream sibi vindicat. Praetera imago quaedam exprimebatur sive ad religionem pertinens (ara, lituus, simpulum) sive ad beneficia imperatoria (cornucopia, manus caduceum tenentes)...

Augusto vero mortuo non iam leguntur nomen et titulus monetarii magistratus sed nomen et tituli imperatoris cum litteris SC. Variae imagines sunt : pileus Caligula imperante, modius vel manus trutinam tenens sub Claudio, caput Minervae/ramus olivae vel rhinoceros sub Domitiano etc.

In omnibus aliis nummis caput imperatoris laureati vel radiati ponitur. In quadrante contra rarum est : sunt tamen quadrantes Caput laureatum Traiani/Lupa et Caput laureatum Hadriani/Lyra. Caput Tiberii quoque in quibusdam quadrantibus reperitur. Praeterea primo saeculo exeunte secundo ineunte fuere nonnulli quadrantes anonymi de quibus quo imperatore cusi sint nescimus.

Locutiones et sententiae

[recensere | fontem recensere]
Quadrans Domitiani : Caput Minervae galeatum/SC in corona laurea.

Quadrans minimum valebat. Itaque saepe in locutionibus pro vili pretio ponitur[5]. Unde :

  • dos erat a creditore omnis ad terruncium pridie sumpta = usque ad ultimum nummum (Apuleius [6]).
  • ab asse crevit et paratus fuit quadrantem de stercore mordicus tollere = omnia facere paratus pecuniae parandae causa (Petronius[7]).
  • quadrantariam Clytemnestram = scortum vilis pretii (sic Caelius de Clodia loquitur, sorore tribuni plebis Publii Clodi, apud Quintilianum[8]).

Item balinea publica "res quadrantaria" a Seneca contemptim vocatur[9] (re vera quadrans pretium introitus erat).

Aes grave circa 220 a.C.n. : quadrans Luceriae in Apulia conflatus. Non tantum Romae quadrantes fuerunt.
Aes grave circa 270 a.C.n. : quadrans. 70 gr.
  1. Quapropter Plutarchus (Poplicola 23) Graece interpretatur τεταρτημόριον.
  2. Circa annum 23 a.C.n. si quibusdam eruditis credimus.
  3. Sic hodie vulgo creditur = 96a pars librae. Re vera aliquanto leviores erant..
  4. Ut in omnibus nummis aeneis
  5. Cicero De Finibus III,45 et IV,29. Martialis Epigr. II,44 et III,30.
  6. Apologia 76.
  7. Satiricon 43.
  8. Inst. or. VIII,6,53.
  9. Ep. ad Luc. LXXXVI,9. Vide etiam Horatius, Sat. I,3,137 : « quadrante lavatum ».

Nexus interni

Aes grave circa 230 a.C.n. Quadrans conflatus.