Jump to content

Polessia

E Vicipaedia
Danielis Zwicker Polessiae tabula anni 1650.

Polessia[1] (Polonice Polesie; Albaruthenice Пале́ссе; Ucrainice Полі́сся; Russice Полесье) est regio historica et geographica in meridionali Rutheniae Albae parte et septentrionali Ucrainae, etiam in Polonia et in Russia sita.

Ioannes Šiškin, Polessia, 1883.

Vallis Bugae in palatinatu Lublinensi Poloniae extremitas Polessiae occidentalis est. In Ruthenia Alba regiones Brestensem et Homelensem Polessia occupat, sed etiam partes meridionales regionum Mohiloviensis (districtus Bobruiscensem, Glusscensem, Osipovičensem), Minscensis (districtus Lubanensem, Viarum Priscarum[2], et Salimontii[3]) et Grοdnensis (districtus Sviloechiae). In quinque partes Polessia Albaruthenica dividitur: Polessiam Brestensem, Transurbanam (ubi Pinscum, quod Polessiae caput saepe nominatur, et Turovia urbes sitae sunt), Pripetiensem, Moserensem et Homelensem. Danapris Polessiam in partes occidentalem et oreintalem secat; Pripetius et Desna accolae eius flumina Polessiae principalia sunt. In Russia pars regionis Branscensis Polessica est; extremitas Polessiae orientalis in terris silvosis et paludinosis circa fontibus Occae et Desnae in regionibus Orelensis et Calugensis est.

Marcellius Harasimowicz(pl), Solis occasus in Polessia, 1894.

Nomen Slavicum 'terras silvestres' significat, et Polessia silvis abundat. Hic et silva intacta Bialoviesensis (Poloniae et Rutheniae Albae) et reservatum Schatscense (Ucrainae) et saeptum nationale Pripetiense (Rutheniae Albae) sita sunt.

Incolae Polessiae, Polessiani(be) (Russice poleščuki vel polechi, Ucrainice poliščuki) a populis vicinis moribus et dialectis distinguuntur. Dialecti Polessiae occidentalis interdum ut lingua Polessica (vel Polessica occidentalis) describuntur.

  1. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Полесье. Interdum et Polesia (v. tabulam necnon: J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus, Brunopoli 1972, vol. III, p. 173).
  2. Albaruthenice Стары́я Даро́гі.
  3. Albaruthenice Салігорск.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 52°0′0″N 27°0′0″E • Store norske Lexikon • Treccani