Jump to content

Numeri amicabiles

E Vicipaedia
Systemata Numerica Mathematicae
Numeri Elementarii

Naturales {0,1,2,3,...} sive {1,2,3,...}

Integri {...,-2,-1,0,+1,+2,...}

Rationales
Reales

Complexi

Quaterni
Octoni
Infinitas

Variae radices

Numerorum amicabilium anno 1750 Leonhardus Eulerus hanc definitionem scripsit:

Bini Numeri vocantur amicabiles, si ita sint comparati, ut summa partium aliquotarum unius aequalis sit alteri numero, & vicissim summa partium aliquotarum alterius priori numero aequetur.

Et praeclarum sequens exemplum demonstravit,

Sic isti numeri 220 & 284 sunt amicabiles; prioris enim 220 partes aliquotae junctim sumtae: 1+2+4+5+10+11+20+22+44+55+110 faciunt 284: & hujus [sic] numeri 284 partes aliquotae: 1+2+4+71+142 producunt priorem numerum 220.

Numeri amicabiles iam tempore Pythagoras cognoscebantur et multi illo tempore numeros amicabiles habere arcanas putabant proprietates.

Numerus autem perfectus vocatur si est aequalis summae divisorium suorum et iampridem notum est numeros amicabiles multo esse copiosiores quam numeros perfectos, qui in serie numerorum rarissime occurrunt.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]