Norbertus Lammert
Norbertus (Theod.: Norbert) Lammert (natus 16 Novembris 1948 Bauci) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) est.
Maiores, iuventus munusque
[recensere | fontem recensere]Pater eius pistor erat, unus e septem liberis fuit. Anno 1967 Bochi maturitatem adeptus est. Tum militiam fecit, tum ab anno 1969 rebus politicis, historiae recentiori sociologiae oeconomiaeque Bochi et in Universitate Oxoniensi studebat et anno 1972 diploma sociologiae accepit. Anno 1975 doctor promotus est. Tum in institutione adultorum operam dedit et professor honorarius Universitatis Bochi est.
Familia
[recensere | fontem recensere]Lammert maritus est atque ex uxore quattuor liberos habet.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 1964 sodalis Unionis Iuvenilis factus est et anno 1966 etiam factionis CDU. Ab anno 1975 decurio Bochi erat et ab anno 1978 (ad usque 2006) in praesidio CDU Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae et ad hunc diem inter praesides CDU est, ab anno 1980 legatus Dietae Foederalis Germaniae est. 21 Aprilis 1989 secretarius statalis in Administerio Foederali Eruditionis et Scientiae nominatus et 17 Novembris 1994 eundem magistratum in Administerio Foederali Oeconomiae, ab anno 1997 in Administerio Foederali Commeatus et Aedificiorum administrabat. Anno 1998 post electionem Dietae Foederalis a CDU factione perditam administerium reliquit. 17 Octobris 2002 praeses vicarius Dietae Foederalis, 17 Octobris 2005 praeses electus est. Hunc magistratum et post electionem anni 2009 administrat. Die 22 Septembris 2013 iterum legatus ad Dietam Foederalem[1] et die 22 Octobris iterum praeses parlamenti electus est[2]. Anno 2017 noniam candidatus ad Dietam Foederalem erat.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Norbertum Lammert spectant. |
- Pagina personalis (lingua Theodisca)
- Curriculum vitae in pagina Dietae Foederalis Germaniae (lingua Theodisca)