Nicolaus Cazantzaces
Obitus: 26 Octobris 1957; Friburgum Brisgoviae
Patria: Graecia
Nomen nativum: Νίκος Καζαντζάκης
Familia
Memoria
Nīcŏlāus Cazantzacēs (Neograece Νίκος Καζαντζάκης) fuit mythistoriarum, poematum, fabularum, cogitationum scriptor et diurnarius Graecus, fortasse saeculi vicensimi maximi momenti. Fama ei contigit scripta mythistoria Vita et Constitutio Alexidis Zormpae ("Βίος και Πολιτεία του Αλέξη Ζορμπά"), quae anno 1964 pellicula (Zormpas Graecus) redita est. Cazantzaces est auctor Graecus frequentissime in alias linguas versus.
Vita
[recensere | fontem recensere]Cazantzaces natus est anno 1883 Heraclei, quod illo tempore erat parvum oppidum sub Turcis, at cupidine rerum novarum affectum, Graecis continuo seditiones inferentibus ut ab Imperio Ottomanico secederent et partem Graeciae fierent.
Athenas in Graeciam anno 1902 demigravit, quo iuri apud Universitatem Athenarum studebat, annoque 1907 Lutetiam ivit ut philosophiae studeret. Ibi doctrina Henrici Bergson eum contigit.
In Graeciam regressus, opera philosophica vertere incepit, et anno 1914 Angelum Sicelianum convenit, quem duos annos in locos cultus civilis Graeci et Christiani florentis comitabatur, Siceliani nationalismo valde commotus.
Rector anno 1919 Ministerii Subsidii Socialis, populationes? Graecas e regione Caucasia in Graeciam post Res Novas Russicas, quod Cazantzacae coepit odysseam? totius orbis terrarum. Ante mortem suam (anni 1957) itinera faciebat Lutetiam et Berolinum (ab anno 1922 usque ad 1924), in Italiam, Russiam (anno 1925), Hispaniam (1932), dein Cyprum, Aeginam, in Aegyptum, montem Sinai, Cechoslovaciam, Nicaeam, Sinas, et Iaponiam.
Berolini diversanti, rebus periculosis et cardinalibus praevalentibus, Cazantzacae inductus est communismus. Ille Leninum favebat, sed non merus communista. Postea autem philosophia eius nationalismi mutata est in ideologiam magis universalem.
Anno 1957, novum iter coepit in Seres et Iaponiam, ultimum: aegrotavit enim et Fribergam in Germaniam translatus est, quo mortuus est. Eius corpus Heraclii sepultum est sub epitaphio: Δεν ελπίζω τίποτα. Δε φοβούμαι τίποτα. Είμαι λέφτερος (Nihil spero. Nihil timeo. Liber sum).
Opus
[recensere | fontem recensere]Opus primum eius erat narrativum? "Serpens et Lilia" (Όφις και Κρίνο), 1906, sub nomine plumae Carma Nirbame. Studiis Parisinis perfectis (1910), tragoediam nomine "Magister Aedificatorum" (Ο Πρωτομάστορας), secundum fabellam Graecam populo gratam scripsit.
Itinerationes? per totum orbem ei mentem iniecerunt ut seriem operum inciperet nomine "Itinerantes" (Ταξιδεύοντας), quae noteverunt? opera summa litterarum peripateticarum Graeca. Inter seriem erant Italia, Aegyptus, Sinai, Iaponia, Sinae, Anglia, et aliae civitates.
Ipse Cazantzaces "Odysseam: Sequelam Modernam" opus maximi momenti duxit, quod septies rescripsit annis 1924-1938 priusquam anno 1938 in medium proferret. Auctor Panteles Prebelaces, collega et amicus Cazantzacae, ait laborem heroicum esse illam passionem spiritus conscribere. Consistit ex 24 "rhapsodiis" tamquam Homeri Odyssea, et 33,333 versuum.
Mythistoriae praeclarissimae et optimae sunt, inter alias, "Vita et Constitutio Alexidis Zormpae" (1946), "Christus Denuo Crucifixus" (Ο Χριστός ξανασταυρώνεται", 1948), "Capitaneus Michales" (Ο καπετάν Μιχάλης 1950), "Temptatio Ultima Christi" (1951), "Animi Fracti".
Ingenium Cazantzacae ab iuventute inquietum erat. Quaestiones metaphysicae et existentiales eum torquebant, quarum allevationem in scientia, itineribus, commercio cum aliis, omnium rerum experientia petebat. Patet affectus Friderici Nietzsche super opera eius, praesertim quod attinet ad atheismum et "superhominem". Sed quaestiones quoque de natura dei ei contigerunt.
Persona Iesus semper cogitationibus adest, ab iuventute usque ad summos annos. Sed figura in Temptatio Ultima Christi repraesentata est Christus eisdem ipsis quaestionibus metaphysicis et existentialibus torsus, responsa interrogatis conturbantibus petens, et saepe haesitans inter officium suum, et requisita desideriaque humana ut vita, amore, familia delectetur. Persona tragica quae tandem spes humanas causae maiori condonat, Cazantzacae Iesus non est deus inerrans neque impassivus, sed homo emotionibus et passionibus plenus cui datum est munus, cuius significationem intellegere luctatur, quod saepe eum cogat conscientiam et emotiones suas, et in fine diem suum obire. Dubiis, pavoribus, etiam culpae conscientia obnoxius est. In fine est Filius Hominis, homo qui in se luctans homines omnes repraesentat.
Multi legati Ecclesiae Orthodoxae moribus maiorum proni eius opera damnaverunt. Ecclesia Graeciae eum excommunicavit. Recripsit ecclesiae orthodoxae "Maledictionem tulistis mihi, sancti patres, ego autem vobis preces fero. Precor vos ut tam pura sit anima vestra quam est iustitia mea utque tam probi et pii sitis quam ego "(Graece "Μου δώσατε μια κατάρα, Άγιοι πατέρες, σας δίνω κι εγώ μια ευχή: Σας εύχομαι να ‘ναι η συνείδηση σας τόσο καθαρή, όσο είναι η δική μου και να ‘στε τόσο ηθικοί και θρήσκοι όσο είμαι εγώ") Temptatio Ultima in indice librorum prohibitorum Romanae Catholicae Ecclesiae numerata est. Cazantzaces Vaticano telegrammate respondit cum sententia Tertulliani: "Ad tuum, Domine, tribunal appello". Quae sententia est Pauli ex Actibus apostolorum "Ad tribunal Caesaris sto". Pellicula de illo libro vetita est a quibusdam theatris Graecis.
Cum Ioanne Cacride(el) philologo Homeri carmina Neograece versu decem et septem syllabis cum caesura post decimum vertit (Ilias anno 1955 et Odyssea anno 1965 edita est).
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Cazantzaces spectant. |
Vicicitatio habet citationes quae ad Nicolaum Cazantzaces spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |