Lupercus
Lupercus est nomen proprium tam veteris dei pastoralis Romani quam ministrorum qui eius sacra, Lupercalia dicta, ad Lupercal antrum die 15 Februarii quotannis peragebant.
De deo
[recensere | fontem recensere]Lupercus lupus-deus erat, ut nomen indicat, et simul hircus-deus : nam saepe cum Fauno et deo graeco Pane confundebatur. Praeterea statua eius pelle caprina amicta erat ; hircus et canis ei immolabantur et invocabatur ut pecus tueretur adversus lupos ac fertilitatem gregis augeret.
De sodalitate sacerdotum
[recensere | fontem recensere]Luperci erant sodalitas sacerdotum ex nobilissimis gentibus Romanis electorum. In duas manus antiquitus divisi erant : Luperci Fabiani et Luperci Quinctilii. Postea in honorem Gai Iulii Caesaris luperci Iulii quoque creati sunt.[1] Nobilissimi viri hoc sacerdotio fungebantur : exempli gratia Marcus Antonius ipse et magister lupercorum Iuliorum et consul erat cum Lupercalibus anni 44 a.C.n. diadema capiti Caesaris imposuit[2] (cum autem maior pars populi isti infausto spectaculo ingemeret, Caesar tunc quidem insigne regni aspernatus est).
De etymologia
[recensere | fontem recensere]Plures etymologiae propositae sunt :
- lupus + arceo, "qui arcet lupos"
- lupus + hircus, deus qui simul lupus et hircus est, semilupus et "semicaper".
- lupus + hirpus (haec vox in lingua Sabina lupum designat), lupus-deus communis Latinorum et Sabinorum, unde duae manus lupercorum, Fabiani et Quinctilii.
- lupus+ suffixum -ercus, ut noverca a nova ducta est. Haec ultima etymologia hodie plerisque placet.
Lupi-sacerdotes etiam in monte Soracte apud Sabinos noti sunt, unde fortasse nomen populi Hirpinorum ductum est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cassius Dio 44.6
- ↑ Appianus, BC II,109. Cassius Dio, XLIV.11, XLV,30-34 et XLVI, 5 et 19.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Cassius Dio, libro XLV Historiae Romanae, cap. 30 necnon libro XLVI cap. 5 et XLIV cap. 11.
- Cicero Pro Caelio 26.
- Iustinus libro XLIII de Bellis Philippicis capitulo primo
- Ovidius, libro secundo Fastorum 267-450 et libro quinto 99-102.
- Plutarchus, Vita Romuli.
- Propertius, libro quarto Elegiarum I,25-26.
- Suetonius, De vita Caesarum, Divus Iulius capitulo 76 et Divus Augustus capitulo 31.
- Vergilius libro octavo Aeneidis 663.
Lege etiam (si placet)
[recensere | fontem recensere]- Johannes Bayet, La Religion romaine, Payot, 1956. (Francogallice)
- M. Corsano, "« Sodalitas » et gentilité dans l'ensemble lupercal", Revue de l'histoire des religions, 1977: 137-158
- Marie-Claire Ferriès, ""Luperci et lupercalia" de César à Auguste", Latomus, 2009: 373-392
- Danielle Porte, "Note sur les « luperci nudi »", Publications de l'École Française de Rome, 1976: 817-824
- Karlis-Konrads Vé, "La cité et la sauvagerie : les rites des Lupercales", Dialogues d'histoire ancienne, 2018: 139-190
- T. P. Wiseman, "The God of the Lupercal", The Journal of Roman Studies, 1995: 1-22