Ioannes Baptista
Ioannes Baptista vel Graece Ἰωάννης ὁ βαπτιστής,[1] a multis "sanctus" appellatus, Zachariae et Elisabethae filius, Iesum secundum Biblia Sacra antecessit, vaticinationem Isaiae implens: "vox clamantis in deserto: 'parate viam Domini; rectas facite semitas eius'".[2] Figura magni momenti est in religionibus Christiana Islamicaque. Ioannes consuetudinem unicam habebat baptizandi, ut dimitterentur peccata. Et Iesus ab eo in flumine Iordane baptizatus est. Ferunt evangelia caput Ioannis decollatum esse anno fere 35 iussu Herodis Antipatri.[3] Die 24 Iunii in ecclesia catholica Romana eius natalitiae celebrantur. Inter multa alia etiam patronus urbis Florentiae est. In Ecclesia Orthodoxa 'πρόδρομος' (praecursor, sc. Christi) nominatur, qui in loco excellente iconostasii depictus est.
Persona Ioannis eorumque, qui in hac historia conexi suni sunt, in artibus magni momenti sunt. Vita Ioannis celebratur in Daniel Bollii opere ‘‘Repraesentatio harmonica conceptionis et nativitatis S. Joannis Baptistae‘‘, item in offertorio ‘‘Inter natos mulierum‘‘ a Mozart composito et abbatiae Seeon (in alta Bavaria sitae) dedicato. Famosa est opera ‘‘Salome‘‘ a Ricardo Strauss secundum narrationem Anscharii Wilde composita. Clara etiam Iulii Massenet ‘‘Herodiade‘‘ secundum libellum de narratione eiusdem nominis a Gustavo Flobert scripta. Res operae ‘‘Die Meistersinger‘‘ a Ricardo Wagner confectae in die et nocte festi Ioannis aguntur.
Fontes antiqui
[recensere | fontem recensere]- Evangelium secundum Matthaeum 3.1-17 versio Vulgata
- Evangelium secundum Marcum 1.2-11 versio Vulgata
- Evangelium secundum Lucam 3.1-20 versio Vulgata
- Evangelium secundum Ioannem 1.15-37 versio Vulgata
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Ἰωάννης ὁ βαπτίζων": Marcus 1.4. "Ἰωάννης ὁ βαπτιστής": Matthaeus 3.1 et fere omnes. "Ioannes Baptista" apud Latinos, vide e.g. versionem Vulgatam
- ↑ Isa. 40:3, Mat. 3:3, Mar. 1:3, Luc. 3:4; Blue Letter Bible.
- ↑ Roy Kotansky, "The Star of the Magi" in Annali di storia dell' esegesi vol. 24 (2007) pp. 379-421 (Epitomen habes in International Review of Biblical Studies vol. 54 (2007-2008) p. 380: "33/34 CE Herod Antipas's marriage to Herodias (and beginning of the ministry of Jesus in a sabbatical year). 35 CE – death of John the Baptist." apud Google Books)
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicicitatio habet citationes quae ad Ioannem Baptistam spectant. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Baptistam spectant. |