Interpunctum
Interpunctum[1] vel interpunctio[2] est signum non alphabeticum, quo verbum in textu positum a proximo separatur intellectus causa. Interpuncta varia sunt, sicut punctum (.) quo finis periodi vel sententiae indicatur, aut virgula sive comma (,) quo fines incisionum vel membrorum inserticiorum denotari possunt. Variis linguis variae sunt interpungendi rationes, quas etiam grammatici praescriptionibus moderantur. Latine scribentis est potius usum editionum philologarum quam suae vernaculae observare. Interdum tamen commate sagaciter posito legentem ab ambiguitate defendere possumus. Si enim "Qui exiit cum fratre redit" scribamus, ambiguum est, utrum "Qui exiit, cum fratre redit" an "Qui exiit cum fratre, redit" intellegi debeat.
De origine interpunctionis
[recensere | fontem recensere]Inscriptiones antiquissimae et manuscripta mediaevalia scriptione continua exarata sunt. Iam inter antiquos coeptum est puncto (·) singula verba a proximis separari,[3] a quo interpunctum appellatum, nec non interpunctio, quo verbo etiam interpungendi actus significabatur. Praeter puncta alia quoque ornamenta, sicut hederae distinguentes, in usu erant.[4] Postea quidem denuo scriptio continua in usum recepta est,[5] quod usque in manuscriptis mediaevalibus haesit. Cui interpungendi usui postea substituta sunt interspatia vel spatia vacua inter verba posita.
De usu interpunctorum
[recensere | fontem recensere]Interpunctio primum verbis separandis servivit. Nec non deerant signa elocutoria, quibus sententiarum verborumque ornamenta inlustrabantur, quo melius res ad declamandum dispositae intellegi possent. Quae signa cum elocutioni tum scriptioni proderant.[6] Itaque vis et sensus interpunctionis extensa est ad alia quoque signa quae intellectui inservirent. In editionibus philologis haec interpungendi ratio originem trahit a manuscriptis mediaevalibus, quorum usus per saecula haesit.[7] Attamen nonnulli exstiterunt loci, quos emendari oportet.[8]
In hodiernis textuum Latinorum editionibus haec saltem interpunctorum genera in usu sunt:
Nomen | Glypha |
---|---|
Punctum | .
|
Virgula | ,
|
Virgula punctata sive semicolon | ;
|
Bipunctum sive colon | :
|
Signum exclamationis | !
|
Signum interrogationis | ?
|
Interrobang | ‽
|
Signum reticentiae sive aposiopesis | …
|
Signa citationis angulata, vel guillhelmitta[9] | «...»
|
Virgulae duplae | “...” aut "..."
|
Virgulae simplices | ‘...’ aut '...'
|
Linea obliqua | /
|
Linea verticalis | |
|
Notae parenthesis | ( et )
|
Parentheses ungulatae vel flexuosae | { et }
|
Parentheses quadrae | [ et ]
|
Linea enne vel linea interposita | –
|
Linea emme vel linea interposita longa | —
|
Linea citationis | ―
|
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cicero, De oratore 3.181; Seneca, Epistulae 40.11.
- ↑ Cicero, Pro Murena 25.
- ↑ Seneca in Epistulis (40.11): "nos etiam cum scribimus interpungere adsuevimus."
- ↑ Wingo 1972: 17.
- ↑ Wingo 1972: 16.
- ↑ Müller 1964; Parkes 1993.
- ↑ Parkes 1993.
- ↑ Cf. Ashley & Clark 1986; Booth 2006; Gutiérrez González 2010.
- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est (Francogallice: guillemets). Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Ashley J. B. & Clark R. J. (1986) Sense and punctuation at Terence, Adelphoe 141-147. Rheinisches Museum 129: 260-266.
- Booth, Joan (2006) Amazing grace: reading between the lines in Propertius 1.13.29-32. Classical Quarterly N. S. 56: 528-537.
- Gutiérrez González, Ramón (2010) An exegetical and critical note on Cic. Inv. 1, 10. Philologus 154: 242-254.
- Müller, Rudolf W. (1964) Rhetorische und syntaktische Interpunktion: Untersuchungen zur Pausenbezeichnung im antiken Latein. Dissertatio inauguralis, Eberhard-Karl-Universität.
- Parkes, M. B. (1993) Pause and Effect: An Introduction to the History of Punctuation in the West. University of California Press.
- Wingo E. O. (1972) Latin punctuation in the classical age. Mouton.