Jump to content

Flavius Longinus

E Vicipaedia

Flavius Longinus (Graece: Λογγῖνος, natus saeculo 5, mortuus anno 499) vir publicus Imperii Romani Orientalis et frater minor Zenonis imperatoris fuit.

Fuit origine Isaurica. Pater Codisa, mater Lallis nominabatur. Frater eius Zeno imperator Orientalis (ab anno 474) fuit.

Vita et cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Longinus anno 485 magister militum praesentalis nominatus est[1] et anno 486 primum consulatum gessit, una cum Caecina Mavortio Basilio Decio Iuniore in parte Occidente imperii, qui autem in oriente probatus non est. Anno 490 iterum consul fuit, nunc cum Flavio Anicio Probo Fausto Iuniore. Anno 491, postquam Zeno frater imperator mortuus est, Longinus purpuram sibi speravit. Sed eius vidua Ariadna imperatrix Anastasio favebat et ei nupsit. Anno 492 contra Anastasium coniurationem fecit et in Aegyptum in monasterium relegatus est.

  • Arnold Hugh Martin Jones, John Robert Martindale, John Morris: Longinus 6. In: The Prosopography of the Later Roman Empire (PLRE). Band 1, Cambridge University Press, Cambridge 1971, ISBN 0-521-07233-6, pp. 688–689.


Antecessores:
Quintus Aurelius Memmius Symmachus Iunior (sine collega, in occidente; in oriente: post consulatum Fl. Theoderici)
Consul
486
cum
Caecina Mavortio Basilio Decio Iuniore
Successores:
Flavius Manlius Boethius sine collega (in occidente; in oriente: post consulatum Fl. Longini)
Antecessores:
Petronius Probinus et Flavius Eusebius
Consul
490
cum
Flavio Anicio Probo Fausto Iuniore
Successores:
Flavius Olybrius Iunior (sine collega)