Diomedeidae
Subclassis : Neornithes
Infraclassis : Neoaves
Ordo : Procellariiformes
Familia : Diomedeidae
G.R. Gray 1840[1]
Diomedeidae sunt familia avium marinarum ordinis Procellariiformium, Procellariidis, Hydrobatidis, Pelecanoididisque propinquarum. Late per oceanum Australem et Pacificum borealem vagantur; ab Atlantico boreali absunt, quamquam reliquiae fossiles demonstrant eas olim hic habitavisse; interdum errones reperiuntur. Diomedeidae sunt inter maximas aves volantes; genus Diomedea habet maximam alarum latitudinem omnium avium quae exstant, usque ad 3.7 metra. Diomedeidae divisae sunt in quattuor genera; specierum autem numerus hodie disputatur. Familia ex Diomede, heroe Graeco, appellatur.
Species
[recensere | fontem recensere]Diomedeidae in quattuor genera nunc digeruntur, sed eruditi de numero specierum disputant. IUCN et BirdLife International viginti duas species exstantes agnoscunt (infra perscriptas),[2] ITIS viginti unam adnoscit (viginiti duas infra minus T. steadi),[3] et quidam commentarius recens tredecim proposuit (in parenthesibus infra).
- Diomedea
- Diomedea exulans
- Diomedea antipodensis (exulans)
- Diomedea amsterdamensis (exulans)
- Diomedea dabbenena (exulans)
- Diomedea sanfordi (epomorphora)
- Diomedea epomophora
- Phoebastria
- Thalassarche
- Thalassarche melanophris
- Thalassarche impavida (melanophris)
- Thalassarche cauta
- Thalassarche steadi (cauta)
- Thalassarche eremita (cauta)
- Thalassarche salvini (cauta)
- Thalassarche chrysostoma
- Thalassarche chlororhynchos
- Thalassarche carteri (chlororhynchos)
- Thalassarche bulleri
- Phoebetria
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Brands, Sheila (14 August 2008). "Systema Naturae 2000 / Classification – Family Diomedeidae". Project: The Taxonomicon
- ↑ "IUCN Red List of Threatened Species: Version 2014.2 (search for "DIOMEDEIDAE")".
- ↑ "Integrated Taxonomic Information System (ITIS)".
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks |