Decimus Iunius Brutus Albinus
Decimus Iunius Brutus Albinus (natus circa dies 27 Aprilis 85-80 a.C.n. ; mortuus 43 a.C.n.) vir Romanus antiquus fuit tam rei militaris peritus quam rei publicae deditus.
De familia
[recensere | fontem recensere]E nobili gente Iuniorum ortus, Decimus Iunius Brutus filius fuit consulis anni 77 a.C.n. eiusdem nominis uxorisque eius Semproniae, postea a Postumio Albino quodam adoptatus ideoque Decimus Iunius Brutus Albinus vocatus.
De legato et amico Caesaris
[recensere | fontem recensere]Primam militiam in Gallia sub proconsule Caesare exercuit. Ibi, anno 56 a.C.n., classi Romanae praefuit quae Venetos sociosque eorum in Oceano devicit[1]. Bello civili quoque inter Caesarem et Pompeium, anno 49 a.C.n., Caesaris classi praefectus, Massilienses, qui Pompeio favebant, navali proelio superavit ac portu eorum obsesso ad deditionem adduxit.
Anno 48 a.C.n., dum bellum cum Pompeio in Oriente gerit, Caesar eum Galliae recens pacatae praefecit ubi Bellovacorum seditionem repressit[2]. Eodem anno triumvir monetalis Romae fuit[3]. Post victoriam partium Caesar, ut amico et familari homini, magnos honores ei detulit: nam praetor Romae anno 45 a.C.n.. fuit, ac deinceps postero anno. Galliam Cisalpinam pro praetore rexit. Praeterea ante mortem dictatoris iam designatus erat ad consulatum anni 42 a.C.n.[4].
De interfectore Caesaris
[recensere | fontem recensere]Nihilominus unus e coniuratis fuit qui dictatorem Idibus Martiis in senatu occiderunt[5]. Caesar, qui eum maxime diligebat, adeo ne suspicatus quidem eius voluntatem erat ut testamento suo eum in secundis heredibus nominarit. Post eius necem inimicus consuli Marco Antonio fuit, qui omnia in Republica arbitrio suo, spreta voluntate senatus, vendebat. Cum igitur initio anni 43 a.C.n. Marcus Antonius ei provinciam eripere vellet, acriter repugnavit ac Mutinam sese recepit. Ubi cum obsideretur, Marcus Antonius hostis publicus, Cicerone auctore, a senatu iudicatus est et consularis exercitus ad Decimum Brutum liberandum missus est, ducibus Vibio Pansa et Aulo Hirtio consulibus necnon Octaviano admodum adolescente qui veteranos patris sui ad se converterat et evocaverat. Ita Marcus Antonius ad Mutinam victus est ac sese in Galliam Narbonensem cum reliquiis exercitus recepit. Senatus ea occasione triumphum Decimo Bruto decrevit.
D. Brutus hostem fugientem quamvis exhaustis militibus solus persequi coepit et Alpes superavit. Sed postquam Aemilius Lepidus et Marcus Antonius exercitus in unum coniunxerunt, Octavianus quoque senatorias partes reliquit et cum illis societatem iniit, cui secundus triumviratus nomen fuit, tum Brutus a militibus et Lucio Munatio Planco qui Galliae comatae praeerat desertus, vestem Gallicam indutus fugere ad Rhenum conatus a latrone Sequano sibi e tempore Belli Gallici noto forte captus et specie hospitio benigno donatus, revera Marco Antonio indicatus est qui trucidari eum et caput sibi referri iussit[6].
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Appianus, libro secundo Bellorum civilium 48, 111, 115 necnon libro tertio passim.
- Caesar libro tertio de Bello Gallico capitibus 11 et 14, necnon libro septimo capite 9.
- libro primo de Bello Civili capitibus 36 et 56-58, necnon libro secundo capit. 1-16 et 22.
- Cassius Dio, libris XLV et XLVI Historiae Romanae, passim necnon libro XXXIX, cap.40-43 et libro XLIV cap. 18.
- Cicero, Philippicae II-XIV, passim.
- libro primo Epistularum ad Brutum, ep. 10.
- libro undecimo Epistularum ad familiares non tantum litterae ad D. Brutum missae sed etiam ab ipso rescriptae continentur. Vide etiam XII,5.
- Florus, libro secundo Epitomae rerum Romanarum capite 15.
- Frontinus, libro tertio Strategematon XIII,7-8.
- Lucanus libro tertio Pharsaliae versibus 514-566 et 761-762.
- Plutarchus, Brutus XII.
- Caesar LXIV, LXVII
- Antonius XI
- Suetonius, Vita Divi Iuli, capitulis 81 et 83.
- Vita Divi Augusti, capitulo 10.
- Titus Livius, Periochae 114, 118-120.
- Velleius Paterculus, libro secundo Historiae Romanae capitibus 56, 58, 60-64.
Plura legere si cupis...
[recensere | fontem recensere]- Β. C. Bondurant, Decimus Junius Brutus Albinus, A historical Study, Chicago, 1907 Recensio critica Altera recensio critica Tertia recensio critica
- Dionysus van Berchem (1966), « La fuite de Decimus Brutus », in Mélanges d'archéologie, d'épigraphie et d'histoire offerts à Jérôme Carcopino, Paris : 941-953. [1]
- E. C. B., "On the coins of Marcus J. Brutus and of Decimus Brutus, surnamed Albinus", The Numismatic Journal, 1837ː 69-78
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ BG III.11-15. Dio Cassius 39.40-43.
- ↑ Titus Livius, Per. 114.
- ↑ Veteres numismatistae eius denarios ad Mutinam obsessam referre solebant qui nunc ad annum 48 a.C.n. adsignantur.
- ↑ Nicolaus Damascenus, de Vita Augusti XXII.77 (fragmentum 130)
- ↑ Plutarchus, Brutus XII
- ↑ Periocha 120. Aliquanto aliter Dio Cassius 46.53.