Culicidae
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/c/ce/Culex_sp_larvae.png/220px-Culex_sp_larvae.png)
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/4/48/Aedes_aegypti_biting_human.jpg/180px-Aedes_aegypti_biting_human.jpg)
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/d/d0/Aedes_aegypti.jpg/180px-Aedes_aegypti.jpg)
Culicidae (ex culice) sunt familia insectorum ordinis Dipterorum. Quae arthropoda parva Tipulidarum Chironomidarumque similia sunt, cum quibus spectatores fortuiti eas aliquando confundunt.
Culicidae quattuor gradus in cyclo vitae transeunt: ovum, larvam, pupam, imaginem (adultum). Adulti feminei ova in aqua stagnanti ponunt, quae possit palus salsa, lacus, lacuna, receptaculum naturale in planta, vel quaelibet receptaculum artificiosum quod aquam retineat, sicut situla et adeo pneumaticum. Primi tres gradus sunt aquatici, et a quinque ad quattuordecim dies durare solent (numero per speciem et temperaturam variante); ova se excludunt ut larvae tum pupae fiant. Adultus ex pupa emergens se ad superficiem aquae levat. Adulti a quattuor ad octo hebdomada vivunt.[1]
Nonnullae species culicum sunt vectores morborum gravissimorum hominum et animalium.
Genera et species
[recensere | fontem recensere]Haec familia quadraginta quattuor genera et 3530 species comprehendit.
- Subfamilia Anophelinae
- Subfamilia Culicinae
- Aedeomyia
- Aëdes
- Armigeres
- Ayurakitia
- Coquillettidia
- Culex
- Culiseta
- Deinocerites
- Eretmapodites
- Ficalbia
- Galindomyia
- Haemagogus
- Heizmannia
- Hodgesia
- Isostomyia
- Johnbelkinia
- Limatus
- Lutzia
- Malaya
- Mansonia
- Maorigoeldia
- Mimomyia
- Onirion
- Opifex
- Orthopodomyia
- Psorophora
- Runchomyia
- Sabethes
- Shannoniana
- Topomyia
- Trichoprosopon
- Tripteroides
- Udaya
- Uranotaenia
- Verrallina
- Wyeomyia
- Zeugnomyia
- Subfamilia Toxorhynchitinae
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Mosquito's Life Cycle" (Westchester County Department of Health).
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Culicidas spectant. |
![]() |
Vide "Culicidas" apud Vicispecies. |
![]() |
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks |
- European Mosquito Bulletin, www.uel.ac.uk (University of East London)