Jump to content

Christianus VII (rex Daniae)

E Vicipaedia
Wikidata Christianus VII (rex Daniae)
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 29 Ianuarii 1749; Castellum Christiansborg
Obitus: 13 Martii 1808; Rendsburg
Patria: Denmark–Norway

Familia

Genitores: Fredericus V Daniae; Louise of Great Britain
Coniunx: Caroline Matilda of Great Britain
Proles: Fridericus VI, Princess Louise Auguste of Denmark
Familia: House of Oldenburg

Memoria

Insignia heraldica

Christianus VII (rex Daniae): insigne
Christianus VII (rex Daniae): insigne
Christianus VII, Daniae rex

Christianus VII (natus Hafniae die 29 Ianuarii 1749 in Castello Christiansborg; obiit Rendsburgi[1] die 13 Martii 1808), filius Friderici V ex uxore Aloysia Britanniae, fuit rex Daniae et Norvegiae necnon dux Slesvici et Holsatiae ab anno 1766 usque ad mortem. Oriundus ex domo Oldenburgensi etiam comes in Oldenburg ac Delmenhorst[2] fuit usque ad annum 1774.

Christianus VII aeger animo habitus est. Dubiam enim gloriam sibi peperit apud posteros, cum Ioanni Friderico Struensee (1737–1772), medico suo, anno 1770 auctoritatem ac potestatem dedisset, ut leges, edicta litterasque regias pro rege subscriberet, id quod ei summam rerum Danicarum attulit. Auctoritate spoliatus Ioannes Fridericus Struensee anno 1772 supplicio affectus est.[3]

  1. De forma Latina huius nominis, vide: Diarii Europaei continuatio XXXIX. Insertis variis actis publicis, Francofurti ad Moenum 1680, p. 387.
  2. Vide The Works of Sir William Jones, tom. 5, Londinii 1799, p. xxiv.
  3. Vide Britannica: Johann Friedrich, count von Struensee

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Christianum VII Daniae spectant.
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!