Caiania
Civitas: Finnia
Locus: 64°30′0″N 28°0′0″E
Nomen officiale: Kainuu, Kajanaland
Situs interretialis
Fines
Territoria finitima: Carelia Septentrionalis, North Savo, North Ostrobothnia, Carelia
Forma
Vita
Commemoratio
Tabula aut despectus
Caiania[1] seu Quaenia[2] (Finnice Kainuu ; Suecice Kajanaland) est regio Finnica in provincia Uloa sita. Habet circiter 84 000[3] incolas, sed numerus eorum semper decrescit quod agricultura loci non est fructuosa. Regio erat media provinciae historicae Ostrobothniae pars, et per eam Careli attingere potuerunt Sinum Bothnicum.
Historia
[recensere | fontem recensere]Lapponi Caianiam ab origine colentes venatione et piscatu vivebant. Saeculo septimo decimo Petrus Brahe, gubernator generalis Finniae, hortatus est Finnos ut in Caianiam adirent, regionem liberam, omnium vectigalium statuens. Voluit enim terram, quam Russi ex orientali latere minabantur, incolis frequentioribus repleri. Novi coloni, maxima e parte agricolae, plerumque a Savonia venerunt; ergo lingua eorum dialecti Savonianorum simillima est. Caiania erat pars provinciae historicae Ostrobothniae, sed anno 1634 factus est Kexholmensis Comitatus.
Geographia
[recensere | fontem recensere]Pagi finitimi sunt Ostrobothnia Septentrionalis, Savonia Meridionalis, Savonia Septentrionalis, et Russia. Caput et urbs maxima est Caianeburgum. Continet montes, lacus, et silvas plurimas (terra regionis ad 95% silvestris est): itaque insigne silvam sempervirentem monstrat. Numerus incolarum graviter decrescit omnibus annis ob infructuosam loci agriculturam. Anno 2006, Caiania habuit maximam dicrescentiam incolarum in Finnia (– 1.1%).[4]
Origo nominis
[recensere | fontem recensere]Origo nominis Latini Caianiae est res controversa inter glottologicos Finnicos: sunt qui opinantur ex coniunctione ortum esse inter Kainuu (nomen Finnicum regionis) et Kvenland (nomen terrae historicae in Finnia australi).
- Terra Paludosa. Secundum placita Joukonis Vahtola, professoris Universitatis Uloensis, Kven et Kainuu ambo e verbo Protogermanico *χwainō 'terra paludosa' deducuntur; sed *χwainō idem esse ac Kainuu nullus fons adseverat.
- Cavum. Secundum Jormam Koivulehto, professorem philologiae Germanicae apud Universitatem Helsingiensem, Kainuu e verbo Germanico *gain- 'cavum' vel 'os' deducitur; facile enim credimus Kven et Kainuu nullam conexionem historicam habere, dialectis nonnullis Satagundiae verbo antiquo kainu 'palus retinaculis in scoldias' etiam utentibus.
Subdivisiones
[recensere | fontem recensere]Subregiones
[recensere | fontem recensere]Sunt duo subregiones:
Municipia
[recensere | fontem recensere]Sunt novem municipia:
1. Caianeburgum |
6. Kuhmo |
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. (Helsinkii, 2001). ISBN 951-0-22506-1
- ↑ Catalogus Nominum Latinorum Regionum Fennicarum apud Vicipediam Fennicam
- ↑ Statistics Finland: Kainuu—84 350 die 31 Decembris anni 2006.
- ↑ Statistics Finland, Kainuu: –1.1 anno 2006.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Caiania spectant. |