Jump to content

Birminghamia

Latinitas bona
Coordinata: 52°29′N 1°54′W / 52.483°N 1.9°W / 52.483; -1.9
E Vicipaedia
Wikidata Birminghamia
Res apud Vicidata repertae:
Birminghamia: insigne
Birminghamia: insigne
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 52°28′48″N 1°54′9″W
Numerus incolarum: 1 137 100
Zona horaria: UTC, UTC+1
Situs interretialis
Nomen officiale: Birmingham

Gestio

Praefectus: Yvonne Mosquito
Procuratio superior: Birmingham

Geographia

Superficies: 267.77±0.01 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Tabula aut despectus

Birminghamia: situs
Birminghamia: situs

Birminghamia, vulgo Birmingham, est urbs magna et municipium metropolitanum in Angliae comitatu Mediterranea Occidentali (sed olim Warwicensi). Praeter Londinium abundantissima multitudine incolarum urbs est Angliae quorum numerus iuxta censum anni 2001 970 892 adstat. "Urbs Altera" Regni Uniti habita, Birminghamia pars est conurbationis Mediterranearum Occidentalium cuius incolae 2 284 093 sunt, inclusis in finibus eius aliquot urbibus municipiisque vicinis, videlicet Solihull, Wulfrunehantona, et quibusdam Pagi Atri oppidis.

Tanta fuit fama hanc urbem fuisse locum natalem Revolutionis Industrialis ut Birminghamia "Officina Mundi" atque "Urbs Mille Commerciorum" vulgo appellatur.

Aedes Cathedralis Sancti Philippi apud Birminghamiam.

Sicut Britanniae fere omni, urbi Birminghamiae clima est oceanicum per enumerationem Köppen–Geiger, in stationes quattuor divisum, aestatibus mitibus, hieme modice frigida; temperatura aëris minima mense Februario 1° atque mense Iulio 12°, maxima inter 7.5° et 21.5°, sed minima extrema usque hodie nota (die 14 Ianuarii 1982) −20.8° iuxta aëroportum Birminghamiensem, media urbe autem −12.9 °, maxima extrema (mense Augusto 1990) 34.9°; pluviis mense Februario ad 51 mm tantum, mense Octobri ad 83 mm elevatis; diebus nivosis per annum totum fere 13 iuxta aëroportum incidentibus; horis solis fulgentis mense Decembri 47, mense Iunio 186, per annum totum 1 395 relatis.[1]

Aedificia notabilia

[recensere | fontem recensere]
Despectus in urbem anno 1886 in paginis diarii The Graphic depicta.
  1. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • "Birmingham" in Samuel Lewis, ed., A Topographical Dictionary of England (7a ed. 1848. ~)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Birminghamiam spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 52°28′48″N 1°54′9″W • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Vision of Britain • Open Domesday • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия