Jump to content

Antiochus III Magnus

E Vicipaedia
Wikidata Antiochus III Magnus
Res apud Vicidata repertae:
Antiochus III Magnus: imago
Antiochus III Magnus: imago
Nativitas: 242 a.C.n.; Susa
Obitus: 187 a.C.n.; Susa
Patria: Seleucidae

Familia

Genitores: Seleucus II Callinicus; Laodice II
Coniunx: Laodice III, Euboea of Chalcis
Proles: Cleopatra I, Seleucus IV Philopator, Antiochus IV Epiphanes, Laodice IV, Antiochus, Antiochis, Ardys, Mithridates
Familia: Seleucid dynasty

Antiochus III e familia Seleucidarum (Graece Ἀντίοχος; natus 242 a.C.n.; mortuus 187 a.C.n.) fuit rex ab anno 223 a.C.n. usque ad mortem. Fuit filius Seleuci II et frater Seleuci III, cui successit, postquam is contra Attalum I regem Pergami proficiscens a duobus e propriis militibus in Monte Tauro occisus est. Secundum Appianum Magnus (Μέγας) appellatus est, cum bello confecto (204 a.C.n.) victor e provinciis orientalibus reversus est.[1] Quamquam primis regni annis sine effectu contra Regnum Ptolemaicum pugnavit, postea magnam pristini imperii Seleucidarum partem redintegravit et seditionem Bactriae Parthiaeque oppressit. Extremis tamen vitae annis contra Romanos bellum gerens victus est.

Seditio Molonis

[recensere | fontem recensere]

Anno 222 a.C.n. satrapes nomine Molon in terris a Zagrio monte in orientem versus sitis contra Antiochum causis ignotis rebellavit. Cum iam incursionem in Aegyptios appareret, Antiochus minores tantum copias ad seditionem opprimendam misit. Quibus victis Molon inter alias provincias et Mesopotamiam occupavit, qua re Antiochi reditus pecuniae valde diminutus tumultusque militum factus est. Rebus sic stantibus Antiochus magno exercitu in Molonem perrexit et provincias orientales pacavit.

Primum Antiochi bellum cum Aegypto

[recensere | fontem recensere]
Nummus Antiochi III
Ambitus regni Seleucidarum anno 223 a.C.n., cum Antiochus III rex factus est.

Bellum cum Ptolomaeo IV rege Aegypti de Coele Syria actum est et ab historicis Quartum Bellum Syriacum (219217 a.C.n.) appellatur. Coele Syria regiones ab Eleuthero flumine in meridiem versus usque ad paeninsulam Sinaiticam, id est Phoeniciam, Iudaeam et Galilaeam, amplectebatur. Id bellum successu caruit, etsi Antiochus primo impetu regiones maritimas a Seleucia in Pieria usque ad Ptolemaidem (hodiernam Acconem) cepit. Ab Aegyptiis denique loco Raphiae prope Gazam die 18 Iunii 217 a.C.n. victus nihil nisi forsitan[2] Seleuciam in Pieria retinere potuit.

Seditio Achaei

[recensere | fontem recensere]

Cognatus regis nomine Achaeus anno 223 a.C.n. regis vice functus occidentalem Asiae Minoris partem ab Attalidis recuperare potuit. Ex nobili genere ortus tamen post Seleuci III necem regnum, quod eidem ab exercitu oblatus erat, recusavit. Ubi autem anno 220 a.C.n. fama de morte Antiochi in bello versantis perferretur, se regem declaravit. Tempus opportunum videbatur, quod anno 221 a.C.n. pacem cum Attalo I pepigerat. Cum palam factum est Antiochum adhuc vivere, milites abnuerunt contra regem progredi. Itaque Achaeus in Asia Minore manere coactus hostes Seleucidarum aggredi persecutus est. Post cladem anno 217 a.C.n. apud Raphiam acceptam demum Antiochus Achaeum aggressus eum Sardibus oppugnavit, vicit, cepit. Anno 213 a.C.n. Achaeus capite damnatus est.

Incursio ad orientem Anabasis dicta

[recensere | fontem recensere]

Seditione Achaei oppressa Antiochus incursionem in provincias orientales, sic dictam Anabasin, praeparavit. Quod fontes eius temporis sunt valde lacunosi neque fines regis neque magnitudo exercitus nota sunt. Primum Antiochus regnum Armeniae ingressus est. Xerxes rex Armeniae subactus et, ut tributa praestaret, coactus est. Praeterea Xerxes unam ex Antiochi sororibus in matrimonum accepit, ut foedus novum confirmaretur.

Postea Antiochus Mediam et anno 209 a.C.n. regnum Parthorum aggressus est. Ex fontibus constat eum etiam diu cum Euthydemo, rege Bactriae, pugnavisse, qui exercitum magno damno affecisset. Anno 206 a.C.n. pax facta est: Euthydemus se Antiocho subegit regnum cum nomine regis retinens.[3] Pace facta exemplum Seleuci I sequens et in Indiam profectus est, ubi cum quodam rege nomine Sophageseno foedus pepigit.[4] Hae incursiones animos hominum sic commoverunt, ut Antiochus magnus dictus sit.

Quintum bellum Syriacum (202 - 195 a.C.n.)

[recensere | fontem recensere]

Ubi anno 204 a.C.n. regnum Aegypti ad Ptolemaeum V transiit, Antiochus bellum ad Coelen Syriam occupandam de integro instauravit (Quintum bellum Syriacum). Ad locum Banyas (tum Paneas / Πανειάς) prope fontes Iordanis fluminis anno 198 a.C.n. ultimam victoriam adeptus potestatem Ptolemaeorum in Palaestina finivit. Quinto bello Syriaco praeter Aegyptum et imperium Seleucidarum etiam Romani et Macedones Philippo V regnante interfuerunt, qui fere eiusdem temporis alterum bellum Macedonicum (200–196 a.C.n.) gesserunt. Cum Ptolemaei a Romanis auxilium peterent, iis subiecti esse coeperunt.

Bellum contra Romanos

[recensere | fontem recensere]
Imperium Seleucidarum anno 187 a.C.n., quo Antiochus III mortuus est.

Antiochus terra marique in Asiam Minorem profectus est, ut urbes maritimas sive ad id temporis Ptolemaeas sive liberas Graecas in tuto collocaret. Quod autem Smyrna et Lampsacus ad liberam rem publicam Romanam, quae tum se defenstricem libertatis Graeciae praestabat (vide Titus Quinctius Flamininus), appellaverunt, controversia inter Antiochum et Romanos orta est. Quae ingravescebat, cum Antiochus anno 196 a.C.n. [[Thracia]m invasit et Hannibalem hospitio accepit. Anno 192 a.C.n. Antiochus Graeciam cum exercitu 10 000 militum intravit et summam foederis Aetolici imperii obtinuit. Anno 191 a.C.n. autem a Romanis ad Thermopylas victus Graeciam relinquere coactus est. Asia Minore a Romanis invasa Scipio Asiaticus copias Seleucidarum apud Magnesiam ad Sipylum anno 190 a.C.n. dimicavit. Postquam paulo post etiam classis, cui Hannibal praeerat, a Romanis prope Siden deleta est, Asia Minor Romana facta est. Pace Apamena anno 188 a.C.n. Antiochus omnes terras a Tauro monte in septentriones et occidentem versus amisit.

Mors Antiochi

[recensere | fontem recensere]

Antiochus recessit in Luristaniam. Cum templum Baal (sive Bel) dei Elymaïorum spoliavit, anno 187 a.C.n. interfectus est. Exinde filius eius, Seleucus IV Philopator, rex Seleucidarum factus est.

Fons primarius maximi momenti, per primos regni annos interdum et unicus, est Polybius. Anni regis posteriores necnon bella cum Romanis a Tito Livio, Appiano et Iustino copiose tranctantur, cum libri a Polybio de his annis scripti aut perditi sint aut tantum partim exstent.

Corpora fontium

[recensere | fontem recensere]
  • Michel Austin (2006). The Hellenistic World from Alexander to the Roman Conquest. A Selection of Ancient Sources in Translation. Cambridge University Press, Cantabrigiae (2. ed.).
  • Kai Brodersen, Wolfgang Günther, Hatto H. Schmitt (2011) (ed.). Historische griechische Inschriften in Übersetzung. Studienausgabe in einem Band. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadiae.
  • Stefan Pfeiffer (2015). Griechische und lateinische Inschriften zum Ptolemäerreich und zur römischen Provinz Aegyptus (= Einführungen und Quellentexte zur Ägyptologie. Vol. 9). Lit, Berolini/Monasterii, ISBN 978-3-643-13096-9.
  1. Polybius, Syriaca 1,1
  2. Sic John Grainger (2017). Great Power Diplomacy in the Hellenistic World (Routledge: Londinii/Novi Eboraci), 107. - Iustinus (30,1,7) autem id ipsum negat.
  3. Polybius, Syriaca 11,34
  4. ibidem

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • "Antiochus III" in Gulielmus Smith (18441849). Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology [📖]. Londinii: Taylor & Walton vol. 1 pp. 197-198
  • Bevan, E.R. (1902). The House of Seleucus. 2 voll. Londinii vol. 1 vol. 2 apud archive.org
  • Schmitt, Hatto (1964). Untersuchungen zur Geschichte Antiochos' des Grossen und Seiner Zeit. Wiesbaden: Franz Steiner Verlag.
  • Sherwin-White, Susan; Kuhrt, Amélie (1993). From Samarkhand to Sardis: A New Approach to the Seleucid Empire. Berkeley: University of California Press.
  • Taylor, Michael J. (2013). Antiochus the Great. Barnsley: Pen and Sword.
  • Grainger, John D. (2015). The Seleukid Empire of Antiochus III (223–187 BC). Barnsley: Pen and Sword.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Antiochus III the Great apud livius.org (Anglice)