Advaita Vedanta
Appearance
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/6/64/Mining_Red.svg/20px-Mining_Red.svg.png)
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/b/bb/SwansCygnus_olor.jpg/220px-SwansCygnus_olor.jpg)
Advaita vedanta est theologia Hinduismi quam Adi Shankara saeculo nono primum exposuit, docens Deum et animam singularem inter se non differre. In lingua Sanscrita anima Atman, Deus autem Brahman appellatur. Secundum doctrinam advaita, unicum principium essentiale est Brahman, cetera vero omnia sunt huius unius Brahman manifestationes, atque universum sive mundus nil nisi species vel simulacrum est, quod Sanscrite maya vocatur.
Advaita, quam Shankara docuit, non-dualismum significat (a enim 'non', dvaita 'dualitatem' denotat). Praecipua eius praecepta sunt:
- Absolutum (id est Brahman sive Deus sensu absoluto) solum vere reale est.
- Mundus mera illusio est.
- Anima incarnata ("jiva") ab absoluto non differt (nam nil nisi ipsum absolutum, Brahman, existit).
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Comans, Michael (2000), The Method of Early Advaita Vedānta: A Study of Gauḍapāda, Śaṅkara, Sureśvara, and Padmapāda. Dellii: Motilal Banarsidass