Orbita
Orbita[1] est cursus volaturae corpusculi (sicut satellitis aut planetae) in spatio. Orbita plerumque ad clausum iter, circulare vel ellipticum, refertur (adversum curricula parabolica vel hyperbolica). Ita fiunt orbitae cum corpus minus solidum gyrare incipit corpus gravius effectu gravitatis. Planetarum orbitae circum stellam volvuntur, lunarum autem orbitae circum planetas, et stellarum orbitae circum alias stellas gyrant. Orbitae plerumque ellipticae sunt, sed in systemate solari planetarum orbitae paene circulares sunt. Orbita circumvolvi potest vel secundum vel contra solis cursum, sed hoc a situ observatoris respectu corpusculi gyrantis dependet. Curus orbitae tamen determinari potest indicando, ex qua parte observetur corpusculum gyrans.
In mechanica Newtoniana orbitae sunt sectiones conicae quae circa corpus centrale (sicut solem) revolvuntur.
Notae
- ↑ Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, 2006, s. v. Kiertorata.
Nexus interni
Haec stipula ad astronomiam spectat. Amplifica, si potes! |