Wolfgangus Stammberger
Wolfgangus (Theod.: Wolfgang) Stammberger (natus 14 Iulii 1920 Coburgi, mortuus 1 Maii 1982 eodem loco) vir publicus Germaniae et sodalis FDP et postea SPD factionis fuit.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Pater eius iurisperitus Coburgi erat. Ipse, postquam anno 1939 testimonium maturitatis adeptus est, Salinis Saxonicis, Francofurti ad Moenum, Pragae, Vindobonae et post bellum finitum Erlangae iurisprudentiae studebat. Interea et miles conscriptus bello interfuit. Annis 1940 - 1945 miles conscriptus - postremo succenturio - erat et captivitate belli primo Russica, deinde Americana habebatur. Anno 1946 primam, anno 1949 secundam probationem accepit et eodem anno doctor iurisprudentiae promotus est. Tum iurisconsultus Coburgi operam dedit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Stammberger maritus erat atque tres liberos habuit. Sabina Leutheusser-Schnarrenberger successor eius Administra Foederalis Iustitiae neptis eius est.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Post bellum Stammberger sodalis FDP factus cum aliis foedus liberalium studiosorum et Iuvenes Liberales condidit atque anno 1948 decurio urbis Coburgi electus est. Anno 1953 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae creatus est. Stammberger, qui contra supplicium acriter pugnabat, 14 Novembris 1961 Administer Foederalis Iustitiae in consilio ministrorum Conradi Adenauer nominatus est. Hoc officio ad 19 Novembris 1962 fungebatur. Eo die cum aliis administris factionis suae a magistratu se recessit, propter impetum Francisci Iosephi Strauß (CSU), Administri Foederalis Defensionis Publicae in hebdomadalem DER SPIEGEL. Praeterea eo tempore gravi casu autocinetico affectus est. 3 Iunii 1964 FDP reliquit atque sodalis SPD factus est, quod FDP factionem magni momenti esse desivisse censuit. SPD esse factionem novam liberalem. Ad annum 1969 legatus Dietae Foederalis mansit. Anno 1970 magister cicium superior urbis Coburgi creatus est. Cum anno 1978 SPD factio eum non iam candidatum fecisset, etiam SPD reliquit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Curriculum vitae in pagina Instituti Fridericus Naumann (lingua Theodisca)
Thomas Dehler (FDP) |Fridericus Neumayer (FDP) |Ioannes-Ioachimus de Merkatz (CDU) |Fridericus Schäffer (CSU) |Wolfgangus Stammberger(FDP) |Evaldus Bucher (FDP) |Carolus Weber (CDU) |Ricardus Jaeger (CSU) |Gustavus Heinemann (SPD) |Horatius Ehmke (SPD) |Gerhardus Jahn (SPD) |Ioannes Iochen Vogel (SPD) |Georgius Schmude (SPD) |Ioannes Engelhard (FDP) |Nicolaus Kinkel (FDP) |Sabina Leutheusser-Schnarrenberger (FDP) |Eduardus Schmidt-Jortzig (FDP) |Herta Däubler-Gmelin (SPD) |Brigitta Zypries (SPD) |Sabina Leutheusser-Schnarrenberger (FDP) |Henricus Maas (SPD) |Catharina Barley (SPD) |Christina Lambrecht (SPD) | |
Conradus Adenauer (CDU) | Ludovicus Erhard (CDU) | Gerhardus Schröder (CDU) | Hermannus Höcherl (CSU) | Wolfgangus Stammberger (FDP) | Henricus Starke (FDP) | Wernerus Schwarz (CDU) | Franciscus Iosephus Strauß (CSU) | Ioannes-Christopherus Seebohm (CDU) | Theodorus Blank (CDU) | Ricardus Stücklen (CSU) | Paulus Lücke (CDU) | Wolfgangus Mischnick (FDP) | Evaldus Bucher (FDP) | Rudolphus Dahlgrün (FDP) | Kai-Uwe de Hassel (CDU) | Ernestus Lemmer (CDU) | Franciscus-Iosephus Wuermeling (CDU) | Ioannes-Ioachimus de Merkatz (CDU) | Siegfriedus Balke (CSU) | Elisabetha Schwarzhaupt (CDU) | Henricus Krone (CDU) | Ioannes Lenz (FDP) | | |