Jump to content

Vocalis posterior alta non rotundata

E Vicipaedia
Vocales IPA
Anterior Centralis Posterior
•
•
ɨ
ʉ
•
•
ɪ
ʏ
•
ɪ̈
ʊ̈
•
ɯ̽
ʊ
•
e
ø
•
ɘ
ɵ
•
ɤ
o
•
ø̞
•
ə
ɵ̞
•
ɤ̞
•
ɛ
œ
•
ɜ
ɞ
•
ʌ
ɔ
•
æ
•
ɐ
ɞ̞
•
a
ɶ
•
ä
ɒ̈
•
ɑ
ɒ

Abecedarium Phoneticum Internationale
De hac formula

Vocalis postica alta non rotundata est sonus vocalis, qui [ɯ] signo notatur in abecedario phonetico internationali. Quae nota tamquam ex duarum <u> litterarum ligatione facta esse videtur. Vocalis postica alta non rotundata varie scribitur, sicut in nonnullis linguis Turcicae familiae littera <ı> (paločka) et <ы> littera (Atropatenice <qırmızı> [gɯɾmɯzɯ] 'ruber'; Iacutice <тыл> et <tıl> [tɯl] 'lingua'; Turcice <ılık> [ɯˈɫɯk] 'calidus').

  • In pronuntiatu corpus linguae in partem posticam cavi oris vergit.
  • In pronuntiatu radix linguae adeo adsurgit, ut spatium inter dorsum linguae et palatum aliquatenus contrahatur. Itaque, cum meatus aêris non totus claudatur, praestat [ɯ] vocalem potius altam quam clausam dicere.
  • In pronuntiatu labra non porriguntur. Itaque [ɯ] pronuntiata velut de angusta oris rima exire videatur.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Clark, John Ellery & Yallop, Colin (1990) An introduction to phonetics and phonology. Oxford: Blackwell.
  • Ladefoged, Peter (2004) Vowels and consonants. An introduction to the sounds of languages. 2nd ed. Oxford: Blackwell.