Tyto pollens
Appearance
Opinabilis Tytonis pollentis pictura
Tyto pollens fuit species Tytonis 1 metrum longa quae in coniferis Insularum Bahamensium silvis intactis habitabat. In cuniculis nidificavit.
Europaeis eorumque servis in Andros Insula saeculo sedecimo conlocatis, hae tytones prope homines vixerunt donec homines silvas exciderent. Excidium antiquarum silvarum exstinctionem Tytonis pollentis fortasse effecit.
Chickcharnie
[recensere | fontem recensere]Eruditi putant Tytonem pollentem fuisse originem fabulae de Chickcharnie, nano aviario malevoloque, ardentibus oculis rubris, pedibus digitorum trium, et capite quod quoquoversus circumagi potuit, qui ab advenis qui se in insulam primo consederant dictus est silvas Androsenses vexavisse.