Jump to content

Tullus Hostilius

E Vicipaedia
Wikidata Tullus Hostilius
Res apud Vicidata repertae:
Tullus Hostilius: imago
Tullus Hostilius: imago
Nativitas: 710 a.C.n.;
Obitus: 642 a.C.n.;
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: Proculus Iulius; Prima
Proles: Hostilia

Tullus Hostilius fuit tertius fabulosus rex Romanus, qui ab 673 a.C.n. usque ad 641 a.C.n. regnavisse dicitur.

Tullus Hostilius est fabulosum Romuli exemplar. Uterque inter pastores partus est, bellum contra Fidenas Veiosque gessit, numerum civium auxit, copias adparavit, et ex terra in tempestate evanuit. Ut Romulus Numaque partes Ramnium Titiumque agunt, sic, ut index tribuum quattuor patriarum Romae perficeret, Tullus legatus Lucerum et Ancus Marcius successor legatus plebium facti sunt.

Eventum insignitum, ut fabula est, regni eius exitium Albae Longae erat. Oppidum quidem deletum est, sed quando et a quo incertum est. A Latinis nec Romanis, qui Albam patriam suam esse putabant, fortasse deletum est.

Tullus Hostilius ab Senatu electus est quod et Romanus erat et avus suus cum Romulo Remoque contra Sabinos oppugnaverat. Numa Pompilio mortuo, pax inter Romanos et agricolas Albae Longae extra Romam minui videbatur. Uterque in agros hortosque vicinos excurrere coeperunt, furantes messis pecuaque inter se. Bello orto Albani victi sunt et in civitatem Romanam adiuncti sunt. Alba Longa deleta est et Tullus in Caelium Albanos deduxit.

Tullus etiam bella felicia contra Sabinos, Fidenas, et Veios gessit. Haec bella memoriae fabulosae pristinarum propogationum finum Romanorum ultra moenia Romae sunt. Inter regnum suum etiam pugnatum inter Horatios Romanos et Curiatos Albanos accidit.

Ut fabula est Tullus tot bellos gessit ut deis servire neglegeret. Pestilentia Romanis superventa, Tullus Iovi oravit ut eos iuvaret. Iuppiter pro hoc Tullum de caelo percussit. Romani haec arbitrati omen esse ut novus rex placidus eligendus esset Ancum Marcium elegerunt.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Dominicus Briquel, 'Le règne de Tullus Hostilius et l'idéologie indo-européenne des trois fonctions', Revue de l'histoire des religions, 1997, v.214, pp5-22. [1]
    • ' Tullus Hostilius et le thème indo-européen des trois péchés du guerrier', Folia electronica classica (FEC), 2003(5). [2]